Tam pro epistola, vir clarissime, quam pro transmisso libro2 gratias ago maximas. Constitui et legere et relegere diligenter quaecunque a te proficiscuntur expertus, quo cum fructu id antehac fecerim. Eo ipso tempore, quo literas tuas accepi, versabar in lectione tuae interpretationis in Epistolam ad Galatas3. Quantum judicare possum, et scripti occasionem et propositum et totam seriem dictionis, ut magna cum cura indagasti, ita feliciter admodum assecutus es. Quare Deum precor, ut et tibi et similibus vitam det et quae alia ad istiusmodi labores necessaria.
Mihi ad juvandam communem Christianismi causam, utinam tam adessent vires, quam promtus est animus! Quippe me a prima aetate per varia disciplinarum genera jactatum nulla res magis oblectavit quam rerum sacrarum meditatio. Id in rebus prosperis moderamen, id in adversis solatium sensi. Pacis consilia et amavi semper et amo nunc quoque; eoque doleo, cum video tam pertinacibus iris committi inter se eos, qui Christi se esse dicunt, si recte rem putamus, quantillis de causis!
De illo ad Timotheum loco4 cogitavi saepe ac plane tecum sentio verba non esse talia, quae nullo modo sensum ferre possint, quem secutae sunt complures Ecclesiae temporibus Clementis5 et Tertulliani6, ne episcopus fieret aut diaconus, qui secundas quoque modo nuptias fecisset. Et recte adducis locum, ubi similis est locutio, γεγονυῖα ἑνὸς ἀνδϱὸς γυνή7. Neque verum est ad τὰ πϱός τι enuntianda, semper requiri, ut hoc ipso tempore maneat illa χέσις; saepe satis est, ut locutio
50
talis locum habeat, rem aliquando ita fuisse. Quum et diversa tempora sub unius nominis appellationem veniunt; sic Felicem8 Suetonius9 appellat trium reginarum maritum. Certe Graeci sui sermonis non ineruditi ita verba accepere. Ecce Chrysostomum10. Quanquam non nego, cur eos, quos digamos vocabant, arcerent episcopatu sive presbyterio, non fuisse unicam, verba illa Pauli, ita, ut dixi, accepta, causam, sed et aemulationem τῶν ἔξω.Romano pontifici maximo non licuisse iterare matrimonium asseverat Tertullianus de Monogamia11 et ad Uxorem12 et Exhortatione Castitatis13 et Praescriptionibus adversus haereticos14; quod ipsum de flamine Diali alii prodiderunt. Iam vero erant ejus animi illorum temporum Christiani, ut nulla in re, quae modo aliquam haberet honesti speciem, extraneis quicquam vellent concedere. Erant autem secundae nuptiae, quanquam in faeminis magis culpatae, tamen ne in viris quidem laudatae praesertim, si liberi exstarent; ita ut Clementis Alexandrini judicio is, qui uxore mortua alteram ducat, non peccet quidem in foedus, sed tamen minus impleat τὴν ϰατ᾽ ἐπίτασιν τελείοτητα15. Caeterum cum ea, quae a diacono tantoque magis ab episcopo sive presbytero exigit apostolus, talia ferme sint, quae a Christianis omnibus exigantur, propior sum Theodoreti sententiae16, quae hoc spectatum putat, ne ad tales functiones eligerentur, nisi qui retro ab ipso baptismi tempore omni probro ac culpa vacassent nec ullo facto Ecclesiae animadversionem incurrissent. Voces autem Mulieris et Viri hic sumi, ut sexum primario, non conjugium denotent; ut sensus sit: talem virum Ecclesiae praefici debere, qui una contentus foemina fuerit, id est, qui uxori semper concors fidusque vixerit neque eam laesit aut pellicis aut vago amore; quod apud Graecos nimium fuisse frequens etiam comoediae de Graeco in latinum versae testantur et quidem dissimulantibus id publicis legibus. Obstare videbitur, quod in vidua alleganda requirit apostolus, ut unius viri fuerit mulier17, nam is locus de viris ob locutionis similitudinem comparandus esse videtur; mulieri autem nec duos simul habere
51
maritos permissum fuit nec ad earum adulteria leges connivebant. Vera haec sunt. Sed notandum est mulieribus Graecis et Ephesinis licuisse per leges a maritis divortium facere et sic, quoties vellent, mutare matrimonium; quod non modo cum Christi edicto pugnabat, sed etiam licentiam, qualis tunc vigebat, inspicientibus non procul aberat ab adulterii specie. De Romanis mulieribus Seneca: Illustres quaedam ac nobiles faeminae non consulum numero, sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii18.Iuvenalis:
Sic fiunt octo mariti Quinque per autumnos19.Martialis non illepide:
Toties quae nubit adultera lege est: Offendor moecha simpliciore minus20.Unius ergo viri faemina ea dicitur, quae viro dum is vixit fida fuit neque eum divortio mutavit.
Haec sunt, quae mihi de isto loco hoc quidem tempore videntur; quibus si quid habes rectius, id rogo mihi benignus impertias atque ita de me credas mihi nil fore gratius, quam si qua in re gratum quid tibi facere possim.
Deus tuis laboribus propitius adsit.
20 Iunii, 1632.
Tui studiosissimus
H. Grotius.