Hugoni Grotio S.P. Hamburgum.
Hasce qui literas tradit est Joannes Ludovicus Wolzogen2, liber baro in Nieuhausen, Austriacus, qui septennio exulavit, priori quinquennio in Polonia, caetero biennio Amersforti. Vir et virtute doctrinaque egregius eoque nomine bonis omnibus carus. Mathesi se totum pene dederat, sed nusquam solatium praeterquam in sacris literis invenit. Cum familia in Germaniam nunc revertitur. Nec ei quicquam volupe adeo, quam si Hamburgum transiens occasionem habeat
58
compellandi tui, quem facile intelligit doctrinarum principatum tenere et documentum esse virtutis constantis licet infelicis, nunc tamen, ut speramus, malaciam post tantas tempestates promittentis.Spem eam praebent Suecorum regis3 virtus et foelicitas et magnus erga te affectus, ut si principi extero addicere operam debeas tuam, sane non alteri illam melius in Germania praestare possis. Sed fiet hoc non sine multorum dolore, qui et tibi et patriae optime volunt, ........4 his et nonnullis, qui si non optime, saltem nec male velint, cre .......5 mihi dissertatio, de postremo hoc discessu tuo, quem aperte improbare non verentur. Plerique etiam, quod, cum is sit reipublicae nostrae status, credideris hic posse te sedem figere absque illorum comprobatione, qui ad clavum sederent. Negare soleo eos intelligere, quo animo veneris aut abieris. Jam annos effluxisse tam multos, optimam aetatis partem, quo patria careas. Effluxisse simul, tot bonas occasiones, quibus optime potueris consulere et tibi et familiae tuae. Iniquum poscerent, ut ulterius differri eas velint. Nam quousque tandem6? An in effoetam senectutem idque in hoc vitae incerto? Venisse igitur te, ut patria, si vellet, opera tua uteretur, potius quam exteri principes. Hanc illa ......7 ac deinceps damnum, quod inde sentiat, non tibi, sed sibi imputetur, qui hac etiam parte fungi volueris officio optimi civis. Tantum opus est salutari ἀμνηστία. Si non ferat praesens status, ut publico sanciatur decreto, saltem ferre, ut conniveatur in iis, quae cum dispendio reipublicae et libertatis constituta. Vel si nec illud quidem ferat, alibi quam hic te malle vivere. Nec vitio verti oportere, si ita credideris, cum id longe a patria agenti perscripserint, qui hic agerent. Si quid igitur temere speratum, culpam esse eorum, qui aliter statum hujus reipublicae tibi depinxerunt. Sed ut ista et multa illiusmodi, quae longum sit adscribere, belle dicantur a me, tum etiam vere; tamen et mea et aliorum me prudentiorum in eo perstat opinio, antequam operam extero principi promittas, cognoscendum, an non bona cum venia vivere apud nos possis. Nihil volunt posci, quod sapiat suspicionem culpae qua cares; imo ne quidem tentari aliquid, antequam satis sit perspectum fore, ut impetretur quod petitur. Eoque ante caeteros nos certissimos esse debere de propensissima voluntate τοῦ ποιμένος λαῶν8.
Quaeso mihi veniam da, mea anima, si exposcam, ne ullis injuriis te abripi sinas, ab eo quod tibi patriaeque et utile et honorificum imprimis fuerit; interea utrumque hoc facere non desinam et causam tuebor quod virtuti debeo tuae et amori nostro. Et Deum simul precabor, ut salubria tibi consilia inspiret pristinamque animi lenitatem, quam propriam hactenus tot injuriis pressus possedisti, deinceps etiam conserves.
Ex aedibus Georgii Doubletii9 tui valde ut debet aestimantis, qui et salutem adscribi jussit.
59
Salutem uxori ac filio10.
XXV. Augusti,
MDCXXXII.
Tuus dum spiritus hos reget artus.