eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1785. 1632 september 8. Van M. Casaubonus1.

    Jam quartus hic aut quintus etiam fortasse mensis est, vir amplissime, ex quo literas, quibus accepto a clarissimo Vossio Optati exemplari2 compellare me dignatus es, accepi.

    Post tantum intervallum consuetudo aut ipsa potius ratio postulare videretur, ut ab excusatione silentii nunc demum responsurus inciperem. Qua tamen ipse mihi supersedere posse videor. Quod enim alius quispiam fortasse non immerito suspicaretur negligentia factum mea, ut tam sero responderem, id ejusmodi est, ut tu de me suspicari minime possis. Cum enim tu is sis, qui es quemque universa Europa agnoscit, et ego is sim, cui, etiam si primus id tibi praestitissem, in quo tu mihi praeivisti, fuerat tamen audacia deprecanda: non tam profecto negligentia, quam stupor, et mera ἀναισϑησία dicenda fuerit, si quid hic a me hac mea cessatione peccatum fuerit. Etsi igitur facile mihi persuadeo quidvis potius te in animum tuum inducturum quam ut culpa mea - tali ac tanto, si culpa - contigisse credas, quicquid hujus contigit. Quo tamen plenius tibi satisfaciam, narrabo tibi, quae tantae procrastinationis caussa fuerit.

    Cum id mihi in tuis literis gratissime accidisset, quod perhonorificam illustrissimi Domini mei3 mentionem in eis fecisses, tibi quoque scilicet non ingratum fore putabam, si quid ille vicissim de te sentiret, recenti aliquo, - non potest enim, ut hactenus ignotum tibi fuerit - testimonio non tam indicarem quam confirmarem. Et de insigni quidem ejus erga te studio plura fortasse brevi scrip-

    67

    turus sum. Illud interim de iudicio tibi confirmo sic de te illustrissimum praesulem pridem iudicasse, et in ea opinione firmissimum perstare neminem mortalium hodie vivere, in quo summam eruditionem cum rari prudentia conjunctam aeque admiratur. Hujus ejus iudicii hoc tibi nunc sit argumentum, quod cum vir maximus oblata occasione intellexisset literas a te accepisse me, in quibus et ipsius aliqua mentio esset, non solum arreptas libentissime legerit, sed et lectas - vir alioquin non ἀϰενόδοξος tantum, sed plane et raro exemplo circa aliena de se judicia incuriosus - libentissime retinuerit. Alia nunc praetermitto, quibus in posterum magis opportunum fore tempus spero. Haec interim de caussa dilatae scriptionis, quae tibi non ingrata fore credidi.

    De nova Optati editione quod gratularis et ad strenuam porro diligentiam acriter hortaris, in eo vim amoris tui a patre4 jam pridem denato in filium superstitem amantissime derivari agnosco gratus et laetissimus amplector. Ad studia autem mea quod attinet, etsi meliore jam parte vitae inter morbos et alias curas exacta et ne nunc quidem quo voto suppetente semper otio serum sit aliquid magnum sperare aut aggredi, ut qualiscumque tamen otii, quod divina mihi benignitas suppeditabit, quam optime mihi ratio constet, sedula a me dabitur opera. Hic meus est semperque fuit animus, ut norunt omnes, quibus ego et vitae meae ratio sive praesens, sive pristina non ignota.

    Vale, vir summe, et amare perge, qui te nomenque tuum aeternum colet,

    Mer. Casaubonus Is. fil.

    Londini, a.d. IV. Kalend. Septemb. stylo veteri, partae salutis anno MDCXXXII.

    Adres: Nobilissimo Viro, Hugoni Grotio, Viro incomparabili.

    Notes



    1 - Gedrukt Isaaci Casauboni Epistolae, insertis ad easdem responsionibus, quotquot hactenus reperiri potuerunt, secundum seriem temporis accuratè digestae. Accedunt huic tertiae editioni, praeter trecentas ineditas epistolas, Isaaci Casauboni vita; ejusdem dedicationes, praefationes, prolegomena, poemata, fragmentum de libertate ecclesiastica. Item, Merici Casauboni, I.F. Epistolae, dedicationes, praefationes, prolegomena, et tractatus quidam rariores. Curante Theodoro Janson. ab Almeloveen. Roterodami, Typis Casparis Fritsch et Michaelis Böhm, MDCCIX, p. 3. De schrijver, Florence Etienne Méric Casaubon (geb. 1599), protestants theoloog en klassiek filoloog, was een zoon van de befaamde theoloog en graecus Isaac Casaubonus; hij volgde zijn vader in 1611 naar Engeland, waar hij tot zijn dood in 1671 werkzaam bleef. Evenals G.J. Vossius was hij kanunnik van de Kathedraal van Canterbury.
    2 - Optati Afri Milevitani Episcopi De Schismate Donatistarum contra Parmenianvm Donatistam Libri Septem. In eosdem Notae & emendationes Merici Casavboni Is. F. Canonici Cantuariensis. Londini Typis Ioh. Legat MDCXXXI.
    3 - Naar ik vermoed aartsbisschop William Laud; zie over hem III, p. 372 n. 3.
    4 - Isaac Casaubonus (1559-1614).