Gaudeo, mi frater, pervenisse ad te literas2, quibus de Petro3 meum consilium perscripseram. Ne nunc quidem sententiam muto. Parentibus opto omnia quo sunt in statu praeter quod oculos matris attinet, qui utinam ista nube liberentur, ut si non me, saltem alia sibi cara solatia aspiciat.
Multum aveo intelligere processum negotii istius de induciis, in quo haud dubie mirum in modum se prodent aestus animorum. Quod dicis sperari posse de Flandriae maritimis oppidis, momenti sane haud exigui est. Breda quoque nostris erit non spernendum munimentum et parti alteri levamen sumtuum. Spectemus has tempestates ut illi
Excelsa de turre sui sine parte pericli4.Nam ad privatos parum redundat inde aut boni aut mali; sed qui in Republica versantur, ii habent quod sibi metuant.
Vale, frater optime, cum uxore5, liberis, omnibusque nostris.
27 Octobris novi Cal. 1632.
Tuus totus
H. Grotius.