S.P. Magnifice et amplissime domine Mecoenas et patrone plurimum observande, causam quare statim atque huc veni nihil literarum ad te dederim, aliam non habui, quam quod consultissimi domini Cunaei2 epistolam una tibi mittere cuperem. Sed quoniam negotium hoc aliquantulum differetur, diutius officio meo deesse nec volui nec debui.
Gratias tibi habeo quam maximas, quod me clarissimis viris domino Cunaeo et domino Vossio3 humanissime commendare volueris. Equidem totum illud tuo affectui, nulli meo merito imputo. Quapropter me ad omnis generis obsequia atque officia, quae dudum tibi debeo, quovis tempore promptissimum paratissimumque futurum bona fide polliceor.
Vale feliciter, et mihi, eximiarum virtutum ac rarissimae eruditionis tuae admiratori atque cultori perquam exiguo, favere perge.
Tuae Magnificentiae et Amplitudinis observantissimus.
Petrus Hartzwichius.
Dab. Lugduni-Batav. prid. Kal. Decembr. A. XP. MDCXXXII.
Postscriptum. Nobilissimus et doctissimus dominus Claudius Salmasius4 ante septimanas tres cum familia sua huc venit, qui cum consultissimo domino Cunaeo et eruditissimo Domino Vossio te salvere atque valere iubent.
Serenissimi Gustavi Suecorum regis mors5 mirum in modum omnes, qui purioris religionis et Germaniae libertatem conservatam cupiunt, affligat. Deus tamen - quod ex animo precor - Ecclesiae et periclitanti patriae auxilio suo aderit.
Onder aan de brief met andere hand: Inscriptio erat Nobilissimo et Amplissimo
81
Viro Domino Hugoni Grotio Theologo Ic.to et Philologo admirando Mecaenati et fautori suo pl. observando.Hamburgum.