Qui literas tibi meas reddent, vir amplissime, alter natione Italus quique summo belli duci Tillio2 aliquot annos a secretis fuit, alter patritius Norinbergensis, cum ad notitiam tuam eximiis viris semper expetitam aspirarent, ut per literas sibi meas aditum ad te struerem rogarunt; quod pro amicitia, quae cum utroque
89
mihi intercedit, negare illis non potui. Eximiam utriusque eruditionem ceterasque virtutes vel ex uno colloquio ipse tam perspicaci vir ingenio facile agnosces. Ut proinde ad illam commendationem nihil mihi sit necesse verba multa insumere, occupato praesertim, et itineri, quod in Poloniam minorem meditor, accincto unum tamen hoc silentio praeterire nolim, eos in religionis negotio libero esse iudicio et moderatis sententiis inter dissidentium partes plurimum studere.Mitto tibi hac occasione libellum de reformatione Ecclesiae, quem praesens pollicitus tibi fueram, cuius auctor natione Marchicus diem in Transylvania nuper obiit3; addo et Panegyricum Samuelis Przypcovii4, viri nominis tui studiosissimi, cuius ingenium ex dissertatione de pace et concordia Ecclesiae5 et ex descripta Turpilii vita6, quam coram tibi exhibui, aestimare, ni fallor, coepisti.
Obiter moneo, in praestantissimis tuis libris de jure belli et pacis παϱόϱαμα mihi videri, quod nec in posterioribus editionibus mutatum legitur. Lib. I cap. II. §. VIII. ais Paulum Corinthios ad beneficentiam in Macedonas exercendam excitare7. Atqui non in Macedonas, sed Macedonum exemplo Corinthios ad beneficentiam exercendam excitat, et quidem in sanctos Hierosolymitanos; liquere quod dico videtur ex cap. VII. et IX. posterioris, et XVI. prioris ad Corinthios Epistolae, item ex Actor. XI. 29., Rom. XV. 29., Gal. II. 10.
Caeterum incidi nuper in locum quendam Arriani, Epictetaei commentatoris8, qui quod e Thalmude de Iudaeorum baptismo coram mihi referebas, in mentem mihi revocavit. Quanquam autem non dubitem tibi, cui quid lectum non est, locum esse notum, quia tamen liber istic fortassis ad manum non est, lubet integrum hic ascribere, ut et de alio quodam, quod in eo mentem meam exercuit, iudicium tuum interrogem. Sic vero habetur lib. II. cap. 9. Τί οὖν Στωιϰὸν λέγεις σεαυτόν, τί ἐξαπατᾷς τοὺς πολλοὺς, τί ὑποϰϱίνῃ Ἰουδαῖον ὤν Ἕλλην; οὐχ ὁϱᾷς, πῶς ἕϰαστος λέγεται Ἰουδαῖος, πῶς Σύϱος, πῶς Αἰγύπτιος; ϰαὶ ὅταν τινὰ ἐπαμφοτεϱίζοντα ἴδωμεν, εἰώϑαμεν λέγειν, "οὐϰ ἔστιν Ἰουδαῖος, ἀλλ᾽ ὑποϰϱίνεται". ὅταν δ᾽ ἀναλαβῃ τὸ πάϑος τὸ τοῦ βεβαμμένου ϰαὶ ᾑϱημένου, τότε ϰαὶ ἔστι τᾠ ὄντι, ϰαὶ ϰαλεῖται Ἰουδαῖος. οὕτως ϰαὶ ἡμεῖς παϱαβαπτισταί, λόγῳ μὲν Ἰουδαῖος - sic quidem est in meo exemplari, sed legendum, ut opinor, Ἰουδαῖοι -, ἔϱγῳ δὲ ἄλλο τι9. Satis manifeste judaeis baptismum hic tribuit et παϱαβαπτιστὰς ab illis distinguit, quan-
90
quam fieri potest, ut ethnicorum aliorum exemplo Christianos, qui baptismo ad religionem Christianam initiabantur, cum judaeis confuderit; quod eruditissimus Wolfius10 hic non injuria suspicatur. Sed quid hoc est, quod se aliosque secum παϱαβαπτιστὰς et λόγῳ Ἰουδαῖους appellat, a quibus sese alioquin re abire profitetur? An tam honestum erat tunc temporis judaeorum nomen, ut et gentiles sibi illud arrogarent? an potius respicit probitatem sive judaeorum sive Christianorum istius saeculi et multos eam gentiles profiteri queritur, quam tamen non praestent?Sed manum tandem de tabula11, ne horas tuas melioribus occupationibus debitas garritu meo morer. De rebus tuis privatis nondum quicquam intelligo, quod animum meum tuorum commodorum cupidissimum exhilaret. Interea vota pro tua felicitate ad coelos effundo, quae utinam tandem exaudiat ille, cujus tu honori consilia tua atque actiones praecipue consecrasti! Vale.