Eminentissime domine,
100
Magnos semper viros videndi cupidus nemo est, quem propius nosse magis aut desideraverim aut desiderare debuerim quam eum, quem sibi instrumentum loco principe rex2 judicio non minus quam omni virtute consummatissimus ad res in aeternam memoriam exituras delegerat. Nunc cum id felicitatis ultro mihi obtulerit tua - non quaeram verba novitate adulandi blandientia, sed rem, si possum, suo nomine signabo - non tam humanitas, quam divinae imitatrix bonitas, est hoc tanto laetius, quanto solent magis se nobis commendare, quae optantibus et nondum sperantibus obveniunt.
Me quidem semper in tot et tam pertinacibus adversis solata est mens non nisi honestissimorum consiliorum sibi conscia; sed tamen ad erigendum animum magna virium adjectio est iis placere, quibus qui placent, habent, cur sibi non displiceant.
Audebo igitur tuae eminentiae fretus aequitate in jure manu consertum vocare fortunam, magnumque mihi erit ad res meliores auspicium illam contingere dextram pace ac bello nobilem et tantorum operum ministram, cui solam Sueciae curam injunxisse injuria fuerat humani generis.
D. Salvio3 quantum debeam, satis intelligo, qui me immensa maximorum negotiorum mole non obruto - nec enim potest -, sed occupato semper animo non passus est excidere. Cum illo igitur de tempore locoque comparabo et, dum intuta sunt itinera mihique in hac coeli mutatione nondum satis firma valetudo, sublimitatis tuae placita illo interprete cognoscam.
Deum interim venerans, ut quae pro Europae quiete suscepta sunt consilia glorioso exitu secundet teque, Eminentissime Domine, non principibus tantum ac nationibus, sed et litteris salutarem diu servet.
Hamburgi XVI/XXVI Februarii anni MDCXXXIII.
Tuae Eminentiae toto dedicatus animo
H. Grotius.