eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1826. 1633 maart 23. Aan G.J. Vossius1.

    Est in hac urbe, vir optime, Michael Gellingus2 ex judaeo factus ante annos hos XVII. bona fide - quantum judicare licet - Christianus. In rabbinicis scriptis vertendis video eum feliciter versari. Et velim ab eo verti librum Iosephi Albi de Fundamentis3. Hic non invenit, quae illi ad vitam mediocriter sustentandam et ad labores tales sunt necessaria. Nec multis illi opus est, ἀγάμῳ ϰαὶ ἀγόνῳ4. Annos habet aetatis XXXVI. Rogavit explorarem, an opera sua in Hollandia posset esse publico fructuosa, ipsi non plane sterilis. Dixi, quod verum est, me vix quenquam illis in locis amicum habere praeter te, ex quo sciscitaturum me, an aliqua spes affulgeat propter quam migrationem instituere posset. Vel ipsum illud quod velum legis deposuit et in rebus arctis Christum nobiscum colere perseverat, tanti mihi videtur, ut aliqua de eo cogitatio suscipi debeat. Sed tibi talia operose commendare injuriam sit facere tuae bonitati.

    Vale cum optima uxore5, familia, amicis.

    13/23 Martii 1633.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 111.
    2 - Michael Gelling; hij vertaalde Chizzoek Emoena, een apologetisch werk van Isaak ben Abraham Troki (1533-1594).
    3 - .... דבינו יוסף אלבו ... ספד הצקדים לתכם Joseph Albo, Sepher Ha`ikkarim, i.e. Liber fundamentorum (fidei) Hebraice. Soncini 1485; idem, Soncini 1486; Jos. Albo, Sepher `Ikkârim cum commentario Ets schátûl auctore Gedalja ben Salomo, Hebraice. Venetiae, Giov. Cajon, impr. a Pietro et Lorenzo Bragadin. 1618. De schrijver, Joseph Albo, was een Spaanse rabbi uit de 15de eeuw.
    4 - Homerus, Ilias III 40: Αἴϑ᾽ ὄφελες ἄγονός τ᾽ ἔμμεναι ἄγαμός τ᾽ ἀπολέσϑαι.
    5 - Elisabeth Junius; zie III, p. 161 n. 9.