eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1846. 1633 juni 1. Aan G. Lusson1.

    Laetus intellexi, vir illustris, ex literis, quas ad me Kalendis Maji dedisti, non

    135

    improbari tibi consilium meum, Galliam posthac gratis colendi. Gaudebis, ut puto, et tu meo nomine exstitura apud posteritatem monumenta, quibus appareat, me dum Galliae beneficiis usus sum, non ingratum fuisse adversus optimum regem2, adversus cancellarium3, qui primus me ad regem perduxerat, adversus etiam Amplissimum Ordinem, quorum judiciis tuta est privatorum salus, quibus, quam debui, exhibui reverentiam, duos literarum gloria maxime florentes publice compellando4. Nunc, dum ab edendis libris interquiesco, in omni sermone honorem habeo, quantum queo, maximum iis omnibus, qui virtute sua atque eruditione extra patriae suae fines nosci merentur; quos inter tibi semper, fide Germanica loquor, in animo meo locum tribui tribuamque principem. Galliae bene semper optabo, ut debeo; sperare de solida ejus prosperitate melius audebo, si quando intelligam te tuique similes ad summa negotia vocari, quorum ingentem paremque industriae diligentiam circa minora distringi, quam quibus stat imperium, injuria est reipublicae. Ego si adversus fortunae contumelias nondum induruissem, periisset mihi magnus adversorum fructus. Itaque Ulysseum illud saepe mihi dicto:

    Τλῆϑι, φίλη ϰϱαδίη ϰαὶ ϰύντεϱον ἄλλο ποτ᾽ἔτλης5.

    Firmius etiam tenebo hoc propositum, si sciero te de ea, quam in me semper ostendisti, benevolentia nihil immutare.

    Vale, vir digne virtutum aestimatiore saeculo.

    Hamburgi, Kal. Iuniis, 1633.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 114; Ep. ad Gallos, p. 320.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk, aan wie De iure belli ac pacis was opgedragen; Ter Meulen-Diermanse, no. 565.
    3 - Kanselier Nicolas Brulart de Sillery (1544-1624). Grotius had hem zijn Stobaeus opgedragen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 458.
    4 - Henri de Mesmes, aan wie Grotius in 1630 zijn Phoenissae, Jérôme de Bignon, aan wie hij in 1627 zijn De Veritate religionis Christianae had opgedragen; zie Ter Meulen-Diermanse, resp. no. 496 en 944.
    5 - Homerus Od. XX, 18: τέτλαϑι δή, ϰϱαδίη, ϰαὶ, ϰύντεϱον ἄλλο ποτ᾽ἔτλης ... Vgl. Vergilius, Aen. I 198 v.: O socii - neque enim ignari sumus ante malorum - O passi graviora, dabit deus his quoque finem.