Vir amplissime, amicorum optime maxime,
Eunte ad vos Matthisio2 haud aliud scribere habui, quam quod his diebus haut laetus accepi optimum et disertissimum virum Erycium Puteanum3, in periculum aut certe molestias aliquas incidisse. Scripsit stateram Belli et Pacis, quo nonnullis de partium suarum impotentia prolatis complures offendit. Nosti fastum Hispanorum et principum aures, quorum nec hae neque illi veritatem accipere sustinent. Itaque nisi nossem multos ei in aula Bruxellensi, quo vocatus est, amicos esse nisi quoque ingenium et eruditionem illius aestimari scirem, sinistri aliquid vererer. Nunc optima non omnino despero. Utinam non aliud audire cogantur
156
quam quod olim in simili fere negotio, a Phalaride4 aiunt fuisse dictum Simonidi? Μέλοιεν σοὶ Μουσῶν εὐϰλέεις πόνοι.Rerum hic novarum nihil. De pace adhuc ambiguae opiniones. Haud dubie, priusquam conveniat, de nostris aut hostium armis aliquid audiemus.
Opus nostrum Grammaticum5 quotidie procedit. Jam libro quinto praelum fervet. Reidanus filii mei Dionysii6 intra hebdomadem unam et alteram finem accipiet. Simulac editus erit, tibi mittet, qui jure tuo non illum modo, sed quicquid etiam a me aut meis proficiscitur exigere potes.
De filio tuo7 subinde rectorem Ostdorpium8 conveni, cujus literas accipies cum meis. Absque eo esset, fusius scriberem. Ingenium semper laudat. Visus tamen paulo plus diligentiae requirere. Quod celare non debui, quatenus tuis non minus quam meis bene volo. Quia una alteraque hebdomade domi eum meae non videram, ipse accessi domum illius et commonui, ut frequentius me meosque inviseret. Simul aurem vellebam de Oratione quadam e Tacito, quam promiserat se carmine redditurum. Non desinam eum monere et hortari omniaque illa facere, quae te velle scio.
Vale, amplissime vir.
Tuus tuo merito
G.J. Vossius.
Amstelodami,
MDCXXXIII
v. Kal. Sextil.