eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1906. 1634. Aan H. Conring1.

    Clarissimo Eruditissimoque viro, Hermanno Conringio, Philosophiam profitenti.

     

    Oratorem te praestitisti egregium, Conringi doctissime, cum in sapientum principis laudes vim eloquentiae intendisti; nec minus philosophum, cum ita temperasti laudes Aristotelis, ut posteris non adimere spem quaedam ipsi ignota discendi aut temporis magisterio immutandi in melius, si quid felicissimi ingenii, sed humani tamen, conjectura a vero deflexerat. Plane ita est, ut dicis, ἡ παιδεία propria Aristotelis dos est, quae in omnibus quidem ejus operibus eximia est, sed quod ejus legem sequi potuerit in tradenda animantium natura ac partibus, re tam varia, tum vero et in Poësi, quam furoris quoddam genus alii dixere, ad miraculum accedit. Tum vero syllogismos abstraxisse a materia et sic mathematicis disciplinis hanc addidisse partem in certitudine nihil cedentem caeteris unius est Aristotelis munus.

    Quas ob causas aliasque multas eos, qui ex tanti nominis ruina famam sibi aedificare conati sunt, contemtu puniendos censeo; illos vero faciendos plurimi, qui juventutem a rivis partim arentibus partim limo turbidis ad limpidissimum illum simul uberrimumque fontem revocant.

    223

    Quare scholam vestram Helmaestadiensem cum semper amavi tum nunc hoc amo magis, quod foetus inde tam humano generi utiles video enasci. Me certe non tantum, operis istius tui approbatorem, sed et eruditionis praedicatorem semper habebis.

    Quod vero tu, vir praeclare, de meis laboribus, illis praesertim, quibus duas res sanctissimas, ad Deum religionem, ad homines justitiam, ostendere, probare, confirmare molitus sum, benigne judicas, multum tibi debeo velimque tam inde aliquam in publicum utilitatem sequi, quam bono a me proposito suscepti sunt.

    Tuis collegarumque tuorum studiis felices processus ex animo opto, et quo id melius proveniat, Germaniae pacem.

    1634.

    T. Cl. addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 129. Geadresseerde, Hermann Conring (1606-1681), natuurfilosoof en medicus, later (1650) raad en lijfarts van Christina van Zweden, studeerde te Helmstädt en te Leiden; hij schreef naast theologische en medische geschriften werken op het gebied van de geschiedenis en het recht, zowel staatsrecht en volkerenrecht als kerkelijk recht. In 1632 was hij te Helmstädt professor philosophiae naturalis geworden. Grotius doelt in zijn brief op Conrings inaugurale rede: Aristotelis laudatio, Helmstädt 1633.