Petrum nostrum2, frater, rogo sine mora Amstelodamum mittas. Reperietur illi alicubi hospitium, qua de re ad Hartochveldium3 scripsi. Si Blavii4 valetudo aut negotia non ferunt, ut ei docendo incumbat, sunt alii, qui mercede sphaerica et nautica juventuti explicent. Eorum alicui se quamprimum applicet. Arabica facile, si volet, etiam se magistro, discet ubivis locorum. Absoluta hac sphaerica et navali disciplina non displiceat mihi ipsum maritimum aliquod iter experiri commissum alicujus fidei, qui classi aut navi bellicae imperet; ita et mari assuescet et rebus navalibus.
Didericus5 si ea, quae discenda sunt, satis didicit, tentari posset, an in Bosschii, operum militarium praefecti6 ministerio aut certe comitatu esse posset.
Multum nostra refert, ne trahamur diutius in nostro negotio de patria aut honeste revisenda aut semel projicienda ex animo. Nam et tempus perit et metuendum est, ne cum tempore elabantur occasiones.
Vale cum parentibus7, uxore8, liberis, amicis et propinquis.
8 Martii novi Cal. anni 1634.
Tuus totus animo
H. Grotius.