Literas, mi frater, tuas cum filiarum2 literis laetus accepi et vobiscum avide exspecto videre quid mihi de popularibus meis sperandum sit; nimis enim diu pendeo et multum vereor, ne calvescat occasio. Sueci ita hactenus egerunt mecum, ut debeam omnia illorum habere suspecta. Eorum, qui mihi pessime volunt, opera ipsis ad bella alenda maxime est utilis. Biennium hic sum, ex quo me lactant, nec tanto tempore aliquid offerunt, quod honestum sit acceptare. Scripsit quidem nuper iterum ad me cancellarius3, sed apud se de negotio toto agi voluit. Ego vero cognitis iam ipsorum artibus periculum adire timeo imminutae dignitatis. Si quid velint, per Salvium4 dicent, qui a cancellario iam huc redit. Ibi nihil meo nomine, ne per interpositas quidem personas postulari volo. Siquid ultro dicant, de eo doceri non sperno. Stichio5 interim habendae gratiae.
Deo te, parentes, liberos, uxorem6 commendo quam maxime possum.
240
Valete.
24 Martii 1634.
Tui amantissimus frater
H. Grotius