Illustris domine,
Multos saepe viris magnis commendavi aut ipsorum precibus evictus aut ipsa ductus humanitate. Ceterum Petro Hartsvigio2 pridem mihi noto non praesto commendationem, sed testimonium perhibeo, quod ipsi jure debetur, vix quemquam me Germanorum nosse, cui studia felicius praecesserint, non ad inanem speciem, sed ad solidos usus: ita judicio valet, ita per Galliam, Italiam aliaque loca ex virorum magnorum amicitia retulit optimam frugem, ita juris civilis scientiam
268
cum historiarum cognitione cunctisque rebus, quibus rempublicam gesturi instrui solent, junxit.Filius est senatoris Hamburgensis3, sed quod ipsid ad facilius obtinendas dignitates prodesse debuit, id contra vertit per familiarum certamina, frequens malum civitatibus, quae liberas se dici volunt.
Saepe a regni Suedici ministris admonitus, ut ei regno operam suam deferret, occasionem huc veniendi arripuit ex itinere Britannici legati4 neque tamen movere quidquam voluit ante tuae Excellentiae adventum, cui quod innotuerit eo satis se beatum putat eoque non alii debitor esse vult honoris, si quis ipsi eminentissimi viri parentis tui5 contingere poterit.
Ego ei viro maximo multos esse scio qui operam laudabilem praestent, sed si ab hoc non minora quam a quoquam sperari posse dixerim, haud vanum me credam pollicitationis.
Notum Tuae Excellentiae et Henricum Frisium6 gaudeo utentem latino sermone ea puritate atque elegantia, ut pauci sint, qui cum eo possint contendere, omnium praeterea honestarum litterarum appetentissimum, ac prorsus magnae spei.
Sicut his felicitatem suam gratulor, ita filii mei7 vicem doleo, quo ante hinc tua Excellentia discesserit, quam illum, quod optaveram, in tuam notitiam potuerim perducere.
Sed Deum precabimur, ut brevi te patri negotiisque te dignis sospitem sistat nobisque facultatem det devotissimum tibi animum rebus approbandi.
Francofurti, I/XI Augusti MDCXXXIV.
Tuae Excellentiae addictissimus
H. Grotius.