Quanto affectu, amplissime vir, et me et mea amplectaris, si non intellexissem antehac, satis magnum mihi testimonium praebuit epistola2, qua mihi viri prudentissimi rebusque actis nobilissimi3 amicitiam gratularis. Utinam tam Christiano orbi utilis sit opera mea, quam ego ejus mala animo misereor. Comiter tu et hoc, quod eorum, quae perpessus sum, et te ostendis memorem et me immemorem non sinis:
... μέτα γάϱ τε ϰαὶ ἄλγεσι τέϱπεται ἀνήϱ ὅστις δὴ μάλα πολλὰ πάϑῃ ϰαὶ πόλλ᾽ ἐπαληϑῇ,4quorum utrumque in me convenit.
Potueram ego antehac advenisse ad illustrissimum cancellarium regni Suedici et Foederis Evangelici5 gubernatorem tempore et his rebus et mihi prosperiore. Sed ut ipsius magnus animus rebus duris magis inclarescit, ita nos quoque aequum est tanti ducis exemplum sequi.
Videtur laborantis Germaniae spes posthac e Gallia pendere; quam utinam ratam praestet Deus. Post amissam inter lenta protestantium consilia Ratisbonam6 et Danubiwertam7 et infelix ad Nordlingam8 praelium, quo prostrati sunt ferme duo optimi harum partium exercitus, trepidae civitates in adventum ex Alsatia Ringravii9, ex Westfalia Hassii10, Banerii11 e Bohemia aegre se sustentant commodeque evenit, quod victores non in hanc partem incubuere, sed bifariam alii sub Hungaro rege in Bohemiam, alii sub regis fratre12 in Belgarum fines abeunt. Sola Gallia vires habet, quibus restitui fortuna partium possit.
In Batavis quoque Bredae obsidio prima res semper prosperas principis Arausionensis13 retudit, sed elatus suapte natura Austriacorum animus, tantis vero rebus elatior, hoc ipso forte dabit nudum casui latus.
283
Et armatam et togatam militiam liberis tuis14 opto felicem ac fortunatam meisque, ut in tuorum exempla succrescant; quibus ego, si quando ita Deo visum fuerit, pro hereditate relinquam virorum bonorum amicitiam, tuam tuorumque praesertim. Et mea mater familias tuae15 et liberi liberis, imo omnes nos vobis omnibus et optima precamur et quicquid nostrae est opis, animo non personato deferimus.
20 Septembris novi Kalendarii, 1634. Francofurti ad Maenum.