Postquam Mercurii die elapsae hebdomadis ad te et Illustrissimum Excellentissimumque Dominum2 scripseram3, Schmalcki doctissime, literas accepi tuas scriptas XIII Jan. vet. Cal., cum decimo octavo scriptas jam ante accepissem. Itaque illas suspicor esse de ternis, quarum mentionem feceras secundas; me autem primarum literarum additamentum male ei numero accensuisse. Facit haec res, ut suspicer, quod nuper quoque scripseram4, retentas esse quae ad me venerant litterae recentiores, more Gallis non infrequenti; quo magis studendum nobis, ut per homines Gallis ignotos, certe quos nobis notos nesciunt, litterae mutuo curentur. Nunc per viduam Bomartii5 rursus experior, sed vereor, ne eo perlatae ibi aliquot dies resideant. Serio nobis id agendum, ut et tuto et celeriter commeent epistolae.
327
Cur me bis rogaverit Asdrubal6 mansurusne apud Lactucam7 esset Heppius8 ad Justini9 adventum, nunc demum intelligo et puto te quoque ex ante scriptis intellecturum.
Baronum Axeliorum10 praefectus jam aliquoties questus est pecuniam deesse; ego an ipsi eroganda sit largior, nescio. Heufdius11 nulla se habere dicebat mandata.
Nosti D. Diodati12, virum in rebus civilibus optime versatum. Is me urget adjutor ei ut sim, ne diutius careat eo quod fide optima et maxime necessario tempore Raschio13 credidit. Susceperat ejus negotii commendationem Lefflerus14. Omnis spes in benignitate Illustrissimi et Excellentissimi D. Cancellarii15 sita est, qui haud dubie, quantum sine incommodo Raschii fieri poterit, aequae postulationis habiturus est rationem. Et est is D. Diodati, cui multae occasiones nasci possint rependendae vicis beneficio; multum enim ingenio nec minus industria valet et gratiosus est apud multos.
Quid de Puylaurentio16 in proscenio dicatur, ex hac charta vides; quae post, siparium latent, cum tempore patescent. Usselingus noster Americam diu noctuque cogitat17 multumque sudat, ut Gallicas pecunias in extraneas inferat societates, duri operis conatu.
Tabellarius a vestris partibus suo tempore, id est heri, non venit; id omnia heic plena facit adversis rumoribus.
Vale, carissime Schmalcki.
XII/XXII Febr. MDCXXXV. Ad Dionysii.
Tui studiosissimus
H. Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur P. Abel Schmalckius à la suite de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
In dorso: Praesent. Wormatiae d. 27 Feb. 1635.