eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1998. 1635 maart 8. Aan Christina van Zweden1.

    Serenissima ac potentissima regina, Domina mea clementissima,

    Legationis, quam mihi magnus sacratissimae majestatis tuae cancellarius2 ex potestate, quam ab ea accepit, nuper injunxit, eventum qua debeo fide renuntiaturus hoc primum significandum habeo solennia omnia honorifice peracta. Nam et marescallus Franciae Detraeus3 in urbem me regio iussu deduxit et iussu eodem dux Mercaeurius4, ducis Verdocinensis5 filius, obviam mihi factus me perduxit ad regem6, qui Silvanecti erat, qui et comiter me excepit postquam transivi per armatas cohortes praetorias, qui magnus heic honos habetur, et audivit benigne iisque respondit verbis, quae spem mihi facerent boni et honesti foederis.

    Veneti legati7 magnam in majestatem tuam reverentiam multis cum factis testatam satis praedicare nequeo.

    Nobiles hic Poloni omnes cum sacratissima majestate tua bellum magis quam inducias loquuntur. Sunt et qui, si quid imperatori8 humanitus eveniat, ei regi fastigium Caesareum votis aut tacito etiam ambitu destinent, ut remoto ab omni religionum studio odioque.

    348

    Ego postquam cardinalem ducem Riceliacum principesque regii sanguinis - id enim mihi restat - videro propiusque et res introspexero et animos Gallorum, certiora etiam tuae regiae Majestati potero significare. Nunc illo contentus ero regi amicitiae constantiam a tua Majestate meis oblatam verbis nuntiumque prosperae valetudinis ac rerum tuae Majestatis fuisse gratissima.

    Deus, Serenissima ac Potentissima Regina ac Domina mea Clementissima, solium Tuae Majestatis stabiliat bono publico Suediae orbisque Christiani.

    XXVII Febr./VIII Martii MDCXXXV, Lutetiae.

    Sacratissimae Majestatis tuae humillimus
    obedientissimusque subditus
    H. Grotius.

    Adres: Serenissimae ac Potentissimae Reginae Christinae, Reginae Sueciae, Gothorum, Vandalorum etc.

    Notes



    1 - Copie Den Haag ARA. Eerste afd. coll. H.d. Gr. Aanw. 1911 XXIII 1, p. 1. Gedrukt Epist., p. 134; Marb. Beiträge V, p. 3.
    2 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - François Annibal, hertog van Estrées; zie no. 1990, p. 335 n. 11.
    4 - Louis, hertog van Mercoeur; zie no. 1997, p. 346 n. 3.
    5 - César, hertog van Vendôme (1594-1665), natuurlijke zoon van Hendrik IV en Gabrielle d'Estrées.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - Alvise Contarini di Nicolo.
    8 - Ferdinand II.