eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2022. 1635 maart 23. Aan N.C. Fabry de Peiresc1.

    Vir Nobilissime atque Amplissime,

    Qui rebus quondam adversis meis et dolorem et fida solatia praestitisti, res ad meliora versas quin cum gaudio acceperis, dubitare est nefas. Puto jam praevenisse famam, sed tamen mei quoque officii credidi tam bene de me deque omnibus et literis et literarum amantibus merito significare missum me huc reginae2 regnique Suecici legatum, atque ita extricatum et patriae meae discordiis et Germaniae et tam longo ambiguoque bello malis frui et coeli Gallici et amicitiarum veterum suavitate, ita ut mihi ad res, ut in mortali vita, beatas nihil desit praeter conspectum vultus sermonisque tui usuram. Quae tamen ipsa sarciri possunt partim epistolico commercio partim de hujus amicitiae possessione securo mentis cogitatu.

    Legi, et legi quidem libenter, quod tuis in publicum benefactis mire afficior, quae ex libro Graeco per te juris omnium facto edita sunt Historiarum veterum fragmenta3, non minimae utilitatis. Pro ipso etiam editore, quem tui nominis reverentia ad hoc excitavit, multum debemus. Est multae lectionis probique judicii. Hic quoque abs te fuisset, non minus quam ipse liber, latuisset in occulto. Iam illud quoque non minus me delectat, quod nemo est eruditorum, nemo ad eruditionem bona fide tendentium, qui per Provinciam tuam profectus non inde veniat officiorum tuorum comitate obstrictissimus, ita ut apud omnes tinctus melioris homines publici parentis nomen occupaveris. Talis igitur cum sis, non multum mihi rogandus es, ut animum illum tot tuis benigne factis mihi cognitum perpetuo in me conserves mutuumque tibi id de me pollicearis.

    Vale, vir omnibus modis nobilissime.

    Lutetiae, 23 Martii novi Calend. 1635.

    Notes



    1 - Copie Aix-en-Pr., Bibl. de Méj. ms. 205-1023. Gedrukt Epist., p. 138; Ep. ad Gallos, p. 371. Beantw. [d. no. 2054 dd.] 10 april 1635.
    2 - Christina van Zweden.
    3 - Deze uitgave heb ik niet gevonden. (Giraud, Notice sur Fabrot, Aix 1833 geeft een - zeer onvolledig - overzicht van Peirescs werken).