eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2041. 1635 maart 30. Aan S. Petit1.

    Legum Atticarum egregiam συναγωγὴν2, vir praestantissime, cum notis exquisita eruditione refertis in Germaniam mihi destinatum munus accepi in Galliam, ubi perveneram legationis causa mihi a regina3 regnoque Suedico injunctae.

    Tam saepe me beneficiis obligas, ut nova verba mihi desint ad agendas gratias consumptis jam veteribus. Ergo quid debeam pro tam benevolo animo, et pro tam eximio munere, animo melius recolam quam exprimam sermone.

    Ego nunc quod reddam, nihil habeo, nisi ut Deum precer, tibi ut vitam et valetudinem et res florentes praestet, ut tranquillo in otio multa nobis talia possis procudere.

    Illud addam, si qua unquam se ostendat materia, in qua possim te quanti faciam ostendere, non tibi id quam mihi gratius fore.

    Vale, vir nate ad bene de literis merendum.

    30 Martii, 1635.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 141. Antw. op no. 1965.
    2 - Petits Leges Atticae is begin 1635 te Parijs verschenen. Over de auteur zie IV, p. 167 n. 5.
    3 - Christina van Zweden.