434
Illustrissime Domine,
Postquam abierat hinc ad te meis cum literis is, quo solemus uti tabellarius, advenit ad me magni cancellarii domesticus2, qui Tullis ipsum reliquerat nudiustertius parantem ad regem3, ububi esset, - est autem nunc Compendii - tendere. Is domesticus equis advenit celeribus. D. cancellarius carruca iter facit; itaque Compendii futurus putatur circa Mercurii diem. Ego ad Suessionum oppidum ei occurram. Has ipsius ad te literas4, quae sola nunc restabat via, per Rhotomagum mitto. Ut bellicae naves Batavorum duae paratae sint Caleti, quae tutam ipsi navigationem praestent, valde desiderat. Id negotium et tua diligentia et principis Arausionensis5 auctoritate illico confectum iri non dubito.
Dux Lotharingus6, ut magni cancellarii ad me indicant literae, cum pontem Brisaccensem Montispellicardi obsidionem animo agitans transiret, habebat secum xiv. millia constantia ex equitatu peditatuque Bavari, et Caesarianis sex equitum alis, quae regimenta vocabant. Exspectabat alia quatuor peditum millia, quae in comitatu Burgundiae sunt conscripta. Et si destinata succederent, secuturus eodem putabatur Gallasius7. His conatibus reprimendis Lafortii8, qui jam contra hostem profectus est, et Castilionaei9 destinantur copiae, quibus cum majore imperio praeerit ipse Condaeus10. Digna res est, cujus exitum attenti speculemur.
Deus, Illustrissime Domine, te tuosque sospitet.
XXI Aprilis novi Kal. MDCXXXV.
Illustrissimae Dominationi tuae addictissimus
H. Grotius11.