Illustrissime Domine,
Perscriptis iam ad te meis litteris2, tuas accipio IX Aprilis novi Calendarii datas, multis nominibus gratas mihi, praecipue vero viri nobilissimi atque eruditissimi filii tui3 mentione, quem cum mihi commendas satis semet commendantem bonis omnibus, operam insumis non necessariam, at mihi suavem tamen,
435
quando et amicitiam nostram tua sancis auctoritate et de me, quam bene existimes, certius indicium dare non poteras. Utinam quam ipsi bene velle debeo, tam praestandi aliquid, ipsum quod juvet, sit copia.De navibus, quae virum maximum D. cancellarium4 transvehant deducantque, gaudeo te curam gerere. Nam quas Galli de sua classe promittunt, iis vereor, ne aliquid necessariorum desit: adeo illa pars virium hic tractatur negligenter.
Fedus novum Gallos inter et Batavos5 per Galliae legatos6 regi Britanniarum7 exhibitum iam fuit, magis ut honos ipsi haberetur quam in spem societatis. Ego ejus federis exemplum nondum vidi, sed a me impetrare non possum, ut eos credam fore eventus, quos alios video animis praesumere eoque minus, quod quaecunque nunc Galli paciscuntur federa, ea claudicare video, qua in re tuam viri tam experientis sententiam a mea non discongruere ex literis tuis cognosco.
Quas ad magnum cancellarium destinas, ut recte perveniant curam suscipio; nunc quidem de ipso, nisi quod in itinere est, comperimus nihil. Neque occurrere illi licet, quamdiu qua sit venturus via et in urbemne an ad ea loca, in quibus rex8 agit, incerti sumus.
Filiae nostrae9 translationem ad aevum melius ita ut debemus ego et uxor ferimus. Ea sunt tempora: ut qui seculi malis ac periculis eximuntur felices merito censeri debeant.
Vale, vir illustrissime.
Lutetiae, 21 Aprilis, 1635.
Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
H. Grotius.
Turca10 classem paratam habet, ob quam sodales Melitaei ad insulae ejus tutelam evocantur11.