eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2067. 1635 april 21. Van A. Oxenstierna1.

    Magnifice Domine,

    Iusso magistro aulae cum impedimentis et maxima comitatus parte pedetentim sequi, ipse hodie Cathalaunium transgressus huc Bergeram veni, me quantocius cum paucis meorum stiturus regi2 Parisiis aut in vicinia.

    In itinere venere quidam Lutetia, qui regem inde praeterito die Martis abiisse memorabant Compiègne, incerti an brevi esset rediturus an vero ad exercitum permansurus.

    436

    Nova haec me non parum turbavere, non quod regem non libentius alibi quam Parisiis, ac inprimis loco itineri meo maturando accommodatiore convenirem, sed quod incerto rumori fidere non auderem nec subsistere et expectare certiora possem.

    Hunc igitur tabellarium quantocius expedire volui: ut per eum resciscam sine mora, quo die rex abierit, quo et quo fine, inprimis an sit brevi rediturus, aut moraturus aliquandiu Compiegnae, an vero ulterius progressurus, ut iter meum ex usu et commodo meo instituere queam.

    Cuperem etiam scire, ubi cardinalis dux3, an cum rege, et ubi eum invenire queam.

    Ego progrediar Lutetiam versus crastino die, dubius, utrum hunc tabellarium La Fertae an vero Chatteau Tiri expectare velim. Vellem me scire, ubi te invenire queam. Interest enim mea te videre, antequam regem aut cardinalem accedam; si id fieri potest.

    Si itaque rex et cardinalis Compiegne mansuri sunt, velim te praeire et me illic exspectare.

    Interim si qua ratione potes, fac ut sciam, qui rerum status sit, et quae consilia nunc potissimum agitentur in re nostra.

    Vale.

    Bergeris die 11/21 Aprilis. An. 1635.

    T. amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    In margine: De meo ad aulam adventu credo aliquid increbuisse, cum id a nuncio(?)4 scriptum et Tullio5 etiam signatum norim. Sed tamen nolo in nostris hominibus quicquam spargi, siquidem cum pompa venire non admodum expeto contentus realia t .. asse. Et praeterea relictis impedimentis per equos dispositos accurrendum iudicavi.

    In dorso schreef Grotius: 1635 Cancell.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, KB. 121 D 11, no. 54. Eigenh. oorspr. Gedrukt Oxenst. Skrifter 1, XIII, p. 241.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - De Richelieu.
    4 - Misschien - indien de lezing juist is - Giulio Mazzarini.
    5 - Schuilnaam; ik weet niet, wie ermede wordt aangeduid.