443
Frater optime,
Dolet mihi de religionis exercitio cogitata eo pacto cedere non posse prout ego mihi proposueram2 neque tamen plane despero te vel hoc vel alio modo non parum momenti allaturum ad sarciendam Ecclesiae concordiam. Certe si aliter fieri non potest, non abs re sit domi tuae habere aliquem, qui ibi Germanis et aliis sacramenta administret, sive cum Carentonianis communionem colat sive minus: neque tu interea novae scissurae auctor eris, qui ipse, si ita videtur iis, quas Carentoniani admittunt, legibus, caetus eorum quandoque accedere poteris, licet domi habeas ministrum, qui conditionatae praedestinationis dogma familiae tuae aliisque, qui domum tuam frequentabunt, inculcet. Sed tu de his omnibus optime videris.
In faedere novo Charnesaei3 hoc multos offendit, quod reformatae religioni nullus in urbibus a Gallo capiendis futurus sit locus: quod faedus offensivum et defensivum contra omnes, qui Galliae hostes futuri sunt, ineundo videamur potentem nobis hostem Imperatorem4 et forte etiam regem Britanniae5 conciliare, quos Gallicae potentiae invidere nobisque parum aequos esse constat. Sed vicit omnium haesitationes commodi ejus, quod ex Gallico bello sperari potest, expectatio.
Nunc princeps6 se itineri accingit, quanquam minime πόδας ὤϰυς7: sub exitum hujus septimanae Noviomagum cogitat, praetoria cohors jam praecessit.
Miror me nihil in tuis litteris de Gallico motu reperire, hic omnes regem8 in Hannonios aut Atrebates jam militem ducere clamant; sunt tamen alii, quibus Flandria magis arridet, certe nisi rex cum Hispano9 pacem non sinceram abrumpat, parum hic nostra arma promovebunt, quae imprimis succo et sanguine destituuntur.
Didericus10 tuus brevi ad exercitum cogitat, sed suadet Bosschius tunc primum veniat, cum exercitus certum sibi locum delegerit, ipsum vero relinqui pudet.
Agam cum Reygersbergio11 de negotio Roterodamensi, dicit senator se eo cogitare sub finem hujus septimanae. Interea, quantum in me est, curabo, ut omnia recte curentur.
Insignia familiae jam antea a patre12 petii, et iterum petam. Sophompaneam
444
tuum13 tam diu carceres mordere aegre tecum fero; exempla ubi habebo tuo arbitratu distribuam.Vale, frater optime, et a me meaque salve.
Hagae, pridie Calendas Majas 1635.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.