Excellentissime Domine,
450
Lutetiam hac vespera cum venissem, D. Broersonum2 heic reperi aegriorem quam vellem. Tenet enim eum febris satis fervida, sed, quod in juvenili corpore spem bonam facit, vim suam projiciens extrinsecus. Neque medici consilio deerunt nec domus nostra auxilio; cujus rei quo magis certa sit Sublimitas tua, rogo credat, ipsum a me dilectum, non tantum pro reverentia, quam Sublimitati tuae debeo, verum etiam ob proprias virtutes.
Quod meae conjugi Sublimitas tua munus misit vellem quidem excusare ipsi licuisset, cum nihil a nobis Sublimitati tuae esset praestitum, quod non ipsius esset pleno jure, et mihi, etiamsi multo praestitissem majora quam aut mea ferebat copia aut tua patiebatur frugalitas, abunde id pensatum fuisset honore excepti tanti hospitis. Sed quando Sublimitati tuae visum est supra tot beneficia nos hac etiam benevolentiae suae testatione ornare, quod unum possum memorem gratumque spondeo animum.
Novi nunc quidem nihil intelligo, sed ad ea venanda et quae mihi mandata sunt explicanda, cras accingar.
Deus, Excellentissime Domine, et iter hoc et res ceteras Sublimitatis tuae bene prosperet.
Lutetiae, 8 Maji novi Cal. 1635.
Sublimitatis tuae devotissimus cultor
H. Grotius.
Postridie quam haec scripseram misi ad Butillerium filium3. Dictus est abiisse in Britanniam Armoricam, ubi est frater regius4, et forte non rediturus intra menses aliquot. Restat igitur, ut conveniam Bulionium5 et ex ipso sciam, quid mandati acceperit.
Scribit mihi ex Cassellis Hermannus Wolfius6 tres cohortes hostium caesas a Guilielmo duce7 ad urbem Neustadium et ad lacus Magnum Parvumque; eundem ducem 3/13 Aprilis ivisse Hildesheimium, ut cum Bannerio8 agat de exercitu viginti millium componendo, quo eatur in Thuringiam et Hersfeldum contra copias Piccolominaei9, Isolani10 et Carpi11 et porro, si ista bene succedant, Mansfeldius12 cogatur in proelium. Pacem Pirnensem13 vult evanuisse castello Coburgo contra induciarum fidem capto a caesarianis, de quo ultum se electorum caesis tribus caesarianorum in Bohemia cohortibus. Addit Neustadium et Nyburgum de deditione agere. Sed puto et ipsum Wolfium tuae Sublimitati scripsisse.
8 Maji novi Cal. hora nona matutina.
451
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.