Magnifice Domine,
Ex quo literis Magnitudinis tuae respondi2 vocatus a D. cancellario3 per Campaniam iter faciente cum ipso Compendium ivi, ubi rex4 erat et aula. Obviam ei a rege missus comes Alesius ducis Incolismensis filius5; publicitus ipsi dapes et hospitium quot per dies Compendii fuit magnifice praebita auditus a rege me interprete. Reginam6 adiit, deinde cardinalem7, qui ipsi officium salutationis in hospitio ipsius reddidit. Rege ad Belgicum finem belli, ut creditur, in Hispanum8 parandi causa abeunte valedixit ei donatusque ab eo est adamante praeclaro quidem, sed praeclarioris affectus pignore. Inter id tempus cum proceribus, quorum rex consilio utitur, colloquiis saepe mutatis convenit cum eis in fedus belli communiter gerendi neque faciendae nisi communiter pacis. Id per se egregium ad famam quoque conducet, cui si accedat, quod aula omnis hic sperat, ut rex Galliae aperte et sine ambagibus hostem se non minus Caesaris9 quam Hispani profiteatur factisque tantae potentiae convenientibus demonstret, magnum id momentum fore speramus ad abstinendos ab omni segrege pactione protestantium Germaniae principum animos. Ad eam rem plurimum adferet Magni cancellarii illis in partibus vestris praesentia, cui non aliud morae erit quam ut mari in Bataviam eat, et ibi quoque firmata amicitia hoc tempore si unquam necessaria inde ad vos veniat.
Vallis Telinae castella omnia Gallorum armis, quibus nunc moderatur dux Rohanius10, in potestatem venisse Rhaetorum credo jam intellexeris. Magno id factum Rhaetici Helveticique federis, magno etiam Italiae et Germaniae bono perruptis claustris, quibus Hispanus gentes illas inter se, Italiam etiam a Gallia distinebat. Augentur Rivae et Bormii castella. Neque eo minus misere Rhaeti ad Aenipontis archiducissam11 testatum se Gallorum ope suis providisse finibus, de caetero paratos observare vetera cum Austriaca domo federa. Ab ipsa quoque non omissum vicissim legatum curiam Rhaetorum mittere Iacobum Curtium de la Torre12, satis manifesto indicio bellum ab Austriacis contra Gallos ne nunc quidem appeti. At vero rex Bruxellis residentem suum13 revocavit nec alium
452
mittit. Hispanus vero legatus14 Galliam reliquit insalutato rege spretisque ejus muneribus.Deus te incolumen diu servet.
Lutetiae, IX Maji nov. Cal. MDCXXXV.
Tuae Magnitudini addictissimus
H. Grotius.
Accessit, postquam id scripseram, novum belli praesagium commercia cum Hispani subditis a rege Galliae suis interdicta.