eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2095. 1635 mei 11. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    471

    Alter nunc septimus est dies, quod nobilissimus D. Broersonus2 in morbo cubat, hoc ipso tempore, quod criticum vocant medici, sudor sponte ei exortus laborantis pro se naturae indicium dedit.

    De augendis navibus longis quod edictum a rege3 exiit, mitto. Conjectura non absurda est, qua novae e Gallia copiae sub imperium principis Arausionensis4 iturae dicuntur nomen praelaturae non regis ipsius, sed eorum principum ac comitum, qui ex Brabantia exsulant5, ut adhuc sub aliena persona lateat bellum et versa quo libet interpretatione pax aliis manere, aliis rupta dicatur, ut ille apud Martialem,

    Subsellio qui semifultus extremo, Et vix receptus altero genu jactat Equiti sedere Lectioque se stare6.

    Rex Feram venit, inde Laodunum ac porro Castellum Tiderici petiturus, ubi mihi erit aditu multo propior; abest enim is locus ab urbe non toto bidui itinere.

    Frater regius7 jam Blesas rediit ad praescriptum sibi secessum.

    Mazarinus8 non desinit satagere. Comes Salazarus9 e praecipua Hispanica nobilitate in custodiam heri heic datus est. Exercitus Gallicus a Mezeira movisse propius Hispanicas partes dicitur.

    Deus haec omnia ad bonum commune christiani orbis regat idemque, Excellentissime Domine, tuae sublimitatis iter ac consilia fortunet.

    Lutetiae, 11 Maji, novi cal. 1635.

    Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae,

    Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 147; Oxenst. Skrifter 2. afd II, p. 33. Beantw. d. no. 2098?
    2 - Erik Brorsson Rålamb, die ten huize van Grotius ernstig ziek lag; hij was een zoon van Axel Oxenstierna's nicht Anna Oxenstierna.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk; het edict in Mercure Franç. XX, p. 923.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Dat zijn, afgezien van Hendrik van den Berg en René van Renesse, graaf van Warfusée, de reeds in no. 2075 genoemde Alexandre, hertog van Bournonville, en Guillaume de Melun, prins van Espinoy.
    6 - Martialis, Epigr. V 14-16.
    7 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    8 - Jules Mazarin - Giulio Raimondo Mazzarini - extra-ordinarius nuntius van Urbanus VIII in Parijs.
    9 - Luis de Velasco, graaf van Salazar.