eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2096. 1635 mei 12. Aan P. Schmalz1.

    Vir clarissime,

    Nox haec multo quam ante leniorem quietem nobilissimo D. Broersono2 attulit, aliaque multa sunt, Dei beneficio, ad salutem indicia; neque consilio medici neque auxilio nos omnes defuturi sumus.

    De regis3 in has partes reditu desitum est dubitari. Profectio ipsius quasi ad bellum iam apud Batavos Germanosque effecit, quod voluit. Neque illud de vetito

    472

    cum Hispanis subditis commercio ultra minas abiturum, censent qui heic sunt mercatores. Qua de re quid Rhotomagenses censeant, promtum ibi vobis erit discere.

    Ubi navem ascensuri estis, velim per epistolium abs te certior fieri, ut ex abitione vestra ego quoque de mea in urbe mora aut itu ad regem aliquid constituam.

    Excellentissimo D. cancellario4 si me commendaveris, rem facies tua dignam bonitate mihique multo gratissimam.

    Deus, vir clarissime, te tueatur.

    12 Maii nov. Cal. 1635.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    Adres: A Monsieur Monsieur Schmalckius, Secretaire de monseigneur le Grand Chancelier de Suède. A Rouen.

    Praesent. à Diepe d. 5 Maii 635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., Eigenh. oorspr. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 554.
    2 - Zie boven n. 1.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.