Nobilis et magnifice domine legate,
Insumpsi hactenus quod hic remanserim temporis cognoscendis consiliis et inten-
383
Exaggeravit duritiem pactorum apud me qui ante tres dies hic fuit Zigenmeyerus, consiliarius et ablegatus ducis Luneburgici,3 animumque sui principis in remedia inclinare professus est. Neque minus apud dominum Bannerium4 dux Wilhelmus Winariensis5 affectum suum in partes nostras est contestatus. Brandeburgicus6 etiam nihil hac in parte a nostris consiliis alienum, quod sciam, fovet. Unde non exigua mihi affulget materia bonae spei.
Et iam in procinctu sum itineris versus Magdeburgum ac exercitum nostrum. Unicum quod obstat quove non parum retardari consilia mea fateor est defectus pecuniae. Cuius adipiscendae hic nulla media; nec patria mea dubio adhuc exitu tractatus in Borussia,7 et magis etiam in bellum propendente, sufficiet impensis subministrandis. Et absque ea militum animos continere in obsequio difficile mihi erit. Cuius rei necessitatem velim iterum repraesentes christianissimo regi et quibus poteris rationibus urge promissam ac restantem subsidii summam. Exemplar initae pacis facile monstrat quanti regis intersit hic partes nostras salvas conservari; quod et fore speramus, ni mediorum inopia oneri succumbere cogat.
Velim quoque recommendes christianissimo regi liberationem domini campi mareschalli Horn[ii],8 ac siquidem cognoscam Metternichium,9 qui iam apud Gallos captivus detinetur, in non parva aestimatione esse apud electorem Bavariae, vide, ut obtineas a rege, ne dimittatur, nisi permutationis domini campi mareschalli habeatur ratio.
Quid super his responsi a rege obtinueris, mea celeriter scire plurimum interest.
Vale.
Dabantur Hamburgi, die 25 Iunii anni 1635.