Ita obsessa sunt et per Germaniam et per Belgium itinera, ut nihil nisi incertum tardumque audiamus. Hoc quidem apparet regem2 et ex Belgico fine exspectare novam victoriam de Picolominaei3 copiis Mosam ad Namurcum transgressis et in Germania nihil omittere, quod opus sit ad res, postquam servari non potuere, restituendas.
Nam et ex Provincia et Delphinatu quae paratae credebantur ad bellum Italicum copiae, et ex Picardia quae incursare in Atrebates et Hannonios putabantur, pleraeque in Lotharingiam et Rheno proxima mittuntur, et ducis Bernhardi Wimariensis4 militi mensis stipendium persolvitur, et rex ipse parat se, ut de propinquiori loco consulat laborantibus partibus.
Ex valle autem Telina quanquam non omnia habemus, quae volumus, necdum persanato eo vulnere, quod nuper acceptum est, recreamur tamen prosperis nuntiis post receptum a Rohanio5 Tiranum castellum, caesi ab eodem hostes ad pontem Adduae et spe majorum successuum. Maxime cum Sabaudus6 ad societatem Gallicam jam se contulisse dicatur.
Poloniae secretarium7 in aula Viennensi pecuniam accepisse intelligimus, qua conducantur Cossacci adversus Galliam ejusque amicos. Est in eadem aula vir nobilis a Dano8 missus ob Bremense negotium.
Sponsalibus Bavaricis9 dies constitutus dicitur ad quintum Augusti.
Arma Turcica in Persas versa non dubitatur.
Angli adhuc classem suam innocentem habent, nisi quod semen metuitur controversiae postulantibus Anglis, ut Gallorum Batavorumque naves toto quod
88
Angliam Flandriamque interjacet mari suppara ipsis submittant. Cum processu temporis discemus plura.Det Deus ut et meliora idemque, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina mea Clementissima, Augustam Majestatem Tuam diu nobis et Christiano orbi servet.
Tuae Augustae Majestati obedientissimus subditus
H. Grotius.
Lutetiae, 6/16 Iulii 1635.