eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2194. 1635 juli 24. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Edicta ad rem pecuniariam pertinentia ab annis aliquammultis, et aliud de maritimis vectigalibus, quae nuper2 speraveram me per D. Mullerum3 posse mittere, cum is justis de causis se excusarit, aliam nactus occasionem mitto; quicquid est rerum novarum - et utinam sint quam sunt meliores - differo nuntiare4 in eum diem, quo proficiscuntur tabellarii, ut si non certa, vix enim certa percipimus insessis itineribus tamen non nimis vetera perscribam.

    Nihil addam igitur, nisi ad Deum preces, Excellentissime Domine, pro Sublimitatis Tuae valetudine rebusque prosperis.

    H. Grotius.

    Lutetiae, XIV/XXIV Julii MDCXXXV.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. ex Mus. Meerm., p. 41; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 68; Marb. Beitr. V, p. 29.
    2 - 9 juli 1635; zie no. 2175.
    3 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris van Oxenstierna.
    4 - De editie der Ep. ex. Mus. Meerm. heeft de lezing: different nuntiari.