eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2195. 1635 juli 25. Van P. Cunaeus1.

    Vir illustrissime,

    Venit ad te Justus Rijckewardus2, Theophili3 filius, summae doctrinae et rari ingenii juvenis, qui tunc se Gallicani itineris fructum consequi posse credit uberrimum, ubi alloquio tuo et adspectu frui identidem datum ipsi fuerit. Existimat enim, id quod res est, in uno te repraesentari hodie quicquid paene uspiam eruditorum hominum habet nostra haec aetas.

    Eum ergo sine meis dimittere literis nolui, non quod commendatione egebat nostra apud te, qui optimus ingeniorum aestimator es, sed quod significare tibi hac occasione volebam esse me ac fore semper observantissimum studiosissimumque maximi nominis tui ac insigniter laetatum me fuisse, cum intellexi inter tot principum certamina, qui procul a patria hac nostra imponere virtutibus aliquem

    105

    dignitatis cupiebant apicem, placuisse in primis tibi id munus, ut Suecicas res curares atque tuereris in ipsa Gallia, hoc est in florentissimo orbis terrarum regno atque apud eum regem4, cuius extabant iam pridem in te ingentia amoris documenta. Equidem ego neutiquam ignorare possum, quam magni intersit etiam ad reipublicae nostrae stabilitatem omnia bene feliciterque evenire regno Suecico.

    Quare Deum optimum maximum supplex quaeso et veneror, ut legationem hanc tibi Suecicaeque et Germaniae ac nobis omnibus fortunatam reddat atque ut res a fortissimo rege vestro5, dum viveret, ductu admirabili optimisque auspiciis coeptas perficiat penitus easque ex tot rerum difficultatibus in tuto locet.

    Vale, Illustrissime legate, et diu seculo huic perenna.

    Lugduni Batavorum, 25 Julii 1635.

    Notes



    1 - Gedrukt Cunaei Ep., p. 105. Betreffende de schrijver zie V, p. 80 n. 2.
    2 - Zie over hem V no. 2101, p. 479.
    3 - Zie V no. 2101, p. 480 n. 1.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Gustaaf II Adolf, op 16 november 1632 bij Lützen gesneuveld.