167
Nobilissime Domine,
Nihil hoc tempore abs te accepi nec ab excellentissimo domino cancellario2 nec a quoquam familiae ipsius, itaque in magna hic rerum, quae illic geruntur, ignorantia vivo atque interrogatus, ut in aulis fieri solet, nihil habeo, quod respondeam.
Nos ex Rhaetis res adhuc habemus prosperas redacto in ditionem Tirolanam hoste, unde frustra hactenus de recuperandis Vallibus Telina et Monasterii consilia agitant. Certum est magnum a Caesare3 et Hispano4 circa eas partes colligi militem; sed neque rex5 socios negligit iussis per Helvetiorum pagos conscribi XII millibus, ita ut spes sit res illa in parte bene cessuras.
In Italia quieta adhuc omnia, nisi quod magnae in Mediolanensi agro Hispani copiae, Gallorum quoque in Montisferratensi non exiguae omnia circum implent suspicionibus ac metu; ad quae accedit, quod classis a procellis disjecta6 nuper apparere iterum incipit et Gallicae orae minatur.
Omnes Gallasii7 copiae versus Magontiacum iere incerto hucusque eventu. Cardinalis enim Valetta8, cui adjunctus nunc est dux Bernhardus9, dubitare videtur, quid facere potissimum debeat tutis se locis tenere an periculum adire praelii. Dux Lotharingus10 in partibus quondam suis nihil nisi agrum tenet exercitu Lafortium11 superans, cuius equites aliquot cecidit et missos Nanciacum commeatus intercepit irruptis et modicis quibusdam oppidis novo quotidie auctus e Burgundia milite et magno Lotharingorum concursu, quibus nomen Gallicum induere difficile est.
De Francofurto solliciti sumus. Agunt cum Caesare magistratus eius civitatis ut et Ulmae; quod si peragant, vix erit, ut Hanovia et Franckendalia viribus12 satis inopes diu se sustentent. Manheimum et Heidelbergae arcem etiam nunc defendi rumor est. Certi enim nequid habeamus, obstant incerta itinerum. Si hostis, quod hic multi sperant, adigi postest ad transitum in alteram Rheni ripam, erunt omnia exploratiora et major amicos edocendi copia.
Interim tibi, nobilissime domine, omnia opto prosperrima.
Tuae Nobilissimae Dominationi addictissimus
H. Grotius.
VII/XVII Augustii MDCXXXV.
168
Vidi orationem, quam D. Davausius13 Stocholmiae habuit. Unice miror tantum illum in eloquentia, qua sane valet, posuisse fiduciae, ut existimarit persuadere se Suecis posse, ut damno rerum ad se maxime pertinentium pacem a Polono14 redimant, quo se Germaniae tanto longius sitae utiliores reddant.