eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2259. 1635 augustus 31. Aan Christina Van Zweden1.

    Melior Germaniae rebus spes affulget, quando dux Bernhardus2 capto Rosselhemo cumque eo Feuquerius3 landgravio4 justo cum exercitu per Wetteraviam ad Moenum venienti it obviam, ut exemptis periculo Saxenhusio et Hanovia trans Rhenum amissa recuperent, dum Galassium5 Wormatiae haerentem Valetta6 ad Oppenhemum copias habens detinet; neque Lotharingus7 diu

    195

    in sui nominis regione substiturus creditur praevalituro ipsi Gallorum exercitu, ubi excita undique regis8 vocatu nobilitas eo advernerit.

    Rex interim diei itinere Campaniam versus agens, quintus jam dies est, fulmine gravi neque in eos, qui proxime aderant, innoxio intactus ipse, sicut Dei pro se curam agnoscit, ita belli quoque exitum splendidum sibi auguratur. XII, quae rex conscripsit Helvetiorum, millia jam in Brescia coëunt non leve auxilium, partim Vallis Telinae, partim Germaniae rebus. Mittit rex Angliae9 tum Viennam10 tum in Hispaniam11 domus Palatinae causa. Qui vero ab Anglia12 huc jam venit utinam propiore nexu duo vicina ac potentia regna colliget.

    Faxit Regum Rex idemque, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Tuae Majestatis valetudinem et imperium firmet.

    Lutetiae, 21/31 Augusti 1635.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 179.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    4 - Wilhelm, landgraaf van Hessen-Kassel.
    5 - Matthias, graaf Gallas, veldheer van Ferdinand II.
    6 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    7 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Karel I.
    10 - John Taylor; zie no. 2258, p. 194 n. 10.
    11 - Walter Aston; zie no. 2258, p. 194 n. 10.
    12 - John Scudamore.