Illustrissime Domine,
Inducias an bellum cum Polono2 habituri simus, in incerto res erat, cum
201
postremas inde acciperem literas. Certe bellum a nostris in utrumque paratis strenue ostentatur. Venit in Prussiam magister militum Lagardius3, cum sedecim millibus peditum, equitum sex. Dantiscanum portum claudunt naves viginti bellicae. Ipsamque Dantiscanorum Praetoriam obsessam tenent, quia per vetera induciarum pacta mari illis armatis esse non licet. Rex Poloniae apud Montem Regium habere scribitur militum tria admodum millia, in quibus sunt tercenti draconarii.Gallica nobilitas ex banni et retrobanni lege in Campania excita magnam spem facit pellendi Lotharingi4. Quid trans Rhenum acturi sint landgravius5, dux Bernhardus6 et Feuquerius7, avide exspectamus: et haec quidem docebunt nos alii. Vobis autem quo progressurus sit Crequiacus8, et scire facile et nobis, ut spero, significare non erit grave. Magnus cancellarius9 apud se habebat Saxonis legatos10 interim non omittens curam exercitus et armorum.
Vale, vir nobilissime.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
IV Septembris novi calendarii MDCXXXV.