Excellentissime Domine,
Ex partibus ad Rhenum multa nuntiari video valde discrepantia. A Monchelio2 nullas unquam habui literas: Gemmingius3 ubi nunc sit, nescio. Quod e multis tutissimum mihi videtur, sequar Thuani nostri, qui apud cardinalem Valettam4 est, literas 23 scriptas Aug. novi calendarii Bingio non longe, sed propius Maguntiacum, ubi tunc castra erant. Constituerat Valetta conjungere se cum landgravio5, qui tum Gissae erat secum habens cohortes, quas regimenta vocant, quindecim. Sed multum Gallos perculerat inexspectatus nuntius Saxenhusii a nostris pactione facta derelicti; simulque amissa spe omni de Francofurto. Fames et in Gallico et in Gallasii6 exercitu fuit satis magna, sed levata non nihil fluminis propinquitate. Nam ante qui Gallis Meti advectabantur commeatus novem dierum itinere, saepe ab iis, qui praesidio erant Sierckae et Landstulii, intercipiebantur. Gallasii magis equis alimenta deerant, petenda a sex leucis. Croati ejus laudantur frustra a Gallis impetiti, ultro etiam ditati capta Valettae supellectile. Falsus est rumor, qui regem Hungariae7 Wormatiam venisse nuntiaverat. Erat enim etiam eo tempore Heilbronnae. Valettae cum duce Bernhardo8 non male conveniebat: apud illum potestas, apud hunc auctoritas erat. Literae inde huc difficulter commeabant, nec nisi ubi nondum se obtulerat comitatus aliquis magno cum praesidio proficiscens.
In Lotharingia vicinisque partibus multum auctae ducis Caroli9 vires nimio Gallorum neglectu. Oppida, quae tenet, haud nimium sunt munita, sed agro ferme omni potitur ac proinde et victu facili; crescitque indies ingenti nobilitatis Lotha-
204
ringae concursu spretis regis10 edictis confiscationem bonorum minantibus. Nanciaci valde trepidatur planeque res cito magnoque auxilio eget.Rex adhuc Monticellis est, ubi admissus ad eum fuit Britanniae legatus11, qui heri solenniter urbem iniit, quo tempore pugna de loco exorta inter Venetos et meos marescallus, qui aderat, Franciae meam carrucam in ipso primo agmine ante regis carrucam collocavit, ut certamen dirimeret.
Praeter illam liburnicam navem, de qua scripseram nuper12, alias etiam a Gallis male tractatas queruntur Angli, etiam celoces, quae literas ex Anglia in Flandriam ferunt, haberi hostiliter; neque videntur sine talione transmissuri injuriam.
Iam et haec discimus tristia arcem Heidelbergae et Manhemum periisse nobis. Addunt rumores in Trevirensi agro oppida non magna Tirbachum et Feldenum cessisse Hispanis; eos, qui ad Wormatiam sunt, Caesarianos13 circa XXV esse millia. Multa alia perscribuntur, sed fulta incertis auctoribus, et quae proinde metuo transscribere videns in tam difficili literarum commeatu variisque etiam in aula rumoribus deceptos alios et me quoque; nisi quod de rebus Italicis compertum est gestas quidem ibi res non magnas, sed tamen commissum esse bellum capta a Crequiaco14 trans Padum Villatta insessisque vicis nonnullis, unde Valentiam Insubrium iter est. Etiam congressis equitibus tres Hispanorum turmae a Crequiaci et, quod additur, Sabaudi15 milite concisae fugatis caeteris ad turmas XX. Rapta vexilla Crequiacus ad Sabaudi uxorem16 misit.
Ex Belgicis partibus mors marchionis Aytonae17 affirmatur; solatium Batavis contra Schenckuiani castelli gravem et vix medicabilem jacturam18 navesque piscatorum CXXX a praedonibus Dunquercanis mersae, quod haud dubie magnos excitabit questus et nimium pacis desiderium.
Heic cardinalis Riceliacus a rege huic urbi Insulaeque Francicae, Campaniae insuper et Picardiae praefectus multum id agit, omnibus ut persuadeat nolle se pacem, nisi sociis communem.
A Roma Viennaque perscribitur paratos Gallos duci Carolo culpam deprecanti omnem reddere Lotharingiam dempto Vico et Mojenvico. Sanctichaumontius19 abiens me, quod moris erat, non vidit neque ego de mandatis ejus inquisivi. Apparet hos homines Tuae Sublimitatis opera egere, quando non tantum id, quod diu debent, sed et additamentum pollicentur, non mihi, sed Heufdio20, et voce, non scriptura ulla. Heufdio nescio quando, sed quod non dubito, satisfacient. De caetero manus mihi oculatae sunt; credunt, quod vident. Puto speculaturos, quid factura sit Sublimitas Tua et pro rerum modo aliquantum erogaturos.
205
Duci Rohanio21 timeri video; ex XII Helvetiorum millibus tria ad eum mittuntur, tenue auxilium adversus grandescentes ibi hostium copias.
Anglorum classis, quae in portus se retulerat parandis rebus necessariis, nunc prodit iterum.
Colmaria nonnihil alimenti nacta jam rursum intelligitur premi ab hoste, qui et a duabus leucis Argentorato incommodat.
In mari Ligustico magni sunt Galliae et Hispaniae paratus; verum hactenus agitur nihil.
Haec sunt, quae heic nunc habebantur. Ex vestris partibus laeta ut proveniant, Deum precamur et ut, Excellentissime Domine, Sublimitatis Tuae valetudo adsit et res prosperae.
Lutetiae, 7 Sept. novi Cal. 1635.
Ex duobus pontificis nuntiis dicitur extraordinarius22 Bruxellam ire pacis causa manente hic ordinario Masarino23.
Nihil magis in hac legatione expetiveram, quam ut fidem meam ac diligentiam regno Suedico tuaeque imprimis Sublimitati approbarem. Neque officio defuisse me puto neque defuturus sum porro, sed id implere non possum, nisi ea norim, quae legatos scire aequum est. Ex Suedia nihil unquam ad me pervenit. Quod a Sublimitate Tua, postquam Hamburgo abiit, nihil accepi litearrum, id gravibus ejus curis imputo. Sed nec a Schmalchio24 ab eo tempore habui ullas; jam ab aliquo tempore nec a D. Camerario25 nec a Grubbio26. Si inimicorum meorum tanta creditur potentia, quantam ego non credo nec alii, qui res patriae nostrae norunt, ut propterea legatus hic esse debeam nomine inani, sine notitia, sine actu, non is ego sum, qui iis, qui me honestarunt, cupiam et oneri esse et simul dedecori. Quare iterum obnixe rogo et supplico, ut mihi indemni ad mea reverti liceat; satis magnam, quoquo venero, allaturus commendationem, quod Sublimitati Tuae non displicuerim.
Praeter ea, quae de Mouterio pictore27 deque Hottomanni28 chartis nuper scripseram29, si placet Sublimitati Tuae jubere, ut et comiti Brulono30 et ejus adjutori31 pro mea admissione honorarium pro more detur - quando suam nuper hic liberalitatem in illud imputari noluit -, putem id honestum fore neque recte posse differri.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
In dorso: Praes. Wismariae 2/12 Octob. 1635.