eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2279. 1635 september 20. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Vix quicquam habeo, quod uberrimis tuis literis, quas a principe Arausionensi2 domum reversus ad me dedisti, reponam praeter, quam debeo, gratiarum actionem.

    Sicut enim a vestris partibus incerta admodum est literas curandi ratio, ita et a Lotharingia Rhenoque ita infesta sunt hostium cursibus itinera, ut Argentorato nihil, Meti ut ab hominibus longe a rerum actu positis praeter inanes rumusculos vix quicquam accipiamus. Itaque junxerintne jam arma landgravius3 et Valetta4, nescimus. Illud credi video Francofurtum multa commoda, transitum quoque adferre Galassio5. Itaque ab ea parte prospera speramus magis quam scimus.

    At ex aula, quae nunc est Catalauni in Campania, scribitur huc regem6 cohortes - regimenta vocant - ex diversis Galliae partibus - nam Helvetii nondum advenere - paratas habere XX, ad depellendum Lotharingiae ducem Carolum7, cujus milites, pedites ter mille, equites 7ngenti8, in Monasterio quodam ad Sancti Michaëlis obsessi a Gallis spem evadendi vix habent, nisi, quod maxime cupiant Galli, praelium audeat Lotharingus.

    Rohanius9 commeatuum eget: spero Venetos ei malo succursuros. Post Villattam nihil actum Crequiaco10 et sociis; tamen de obsidenda Valentia fama est. Et solet in illis partibus omnis anni tempestas bello esse idonea.

    De Hispani regis11 in Italiam adventu nihil credunt Itali, sed a rectore Neapolitani regni12 hoc obtentu pecunias quaeri non satis procedente astu apud suetas talium aures. Classis Hispanica se nunc non movet.

    Legatus Angliae13 partim, ut mos est gentis, magnifice domum instruens, partim matronas principes ante videre cupiens, nondum nostris salutationibus

    227

    vacat. Quantum intelligo, cordi esse incipit domus nimis diu neglectae negotium. Et quod de Lotharingia Palatinatuque mones, magnam habet aequitatem.

    Cardinalis14, quem his diebus ex mandato conveni, ait, etiamsi deficiant caeteri, regem in armis perstiturum. A nostris pacem cum Polono15 temporariam tam caro redemtam non in aliud arbitror, quam ut et ipsi valide adsint Germaniae rebus. Duobus his regnis duabus ex partibus bellum gerere perseverantibus credibile est non omnem Germaniam sui immemorem fore, sed aliquos principes landgravii, aliquas civitates Argentorati virtutem imitaturos. Et fieri potest, ut, qui a federe abscesserunt, eos brevi siu consilii poeniteat, ubi visuri sunt se Charybdis fuga in Scyllam incidisse. Dolens intelligo novum dissidium Batavis subortum cum Anglis, quod ex Anglico portu Batavi Dunquercanam navem abduxerint. Sed id tale non est, ut sanari nequeat.

    Vidi magni cancellarii16 ad Saxonem17 monita, quibus nihil dici potest prudentius. Et valde miror pro tot benefactis, pro consiliis tam fidis, indignam adeo referri gratiam. Vellent, qui hic sunt, jam rem inter ipsos ad arma devenisse. Sed in talibus rebus est non leve in mora pretium, vel ad amoliendam invidiam.

    Damnum illud, quod piscatoribus accidit, metuo, ne magnos questus et pacis desiderium suscitet. Gallorum et Dorpii18 naves nihil plane egerunt, nisi quod Dunquercanorum metu ad tempus levarunt omnem hanc oram maritimam. Galli in Americam aliquid se moliri velle dicunt, melius forte facturi, si societatem Batavorum bonis legibus et tempore jam confirmatam pecunia aliqua ad res magnas excitarent.

    Electorem Carolum19 in majorum laudes succrescere, multum gaudeo. Certe tantae Domus, tot regnis illigatae, tam longa calamitas, nunc quidem principibus omnibus opprobrio est et in posterum esse debet formidini.

    Pro transmissis chartis multum debeo.

    Ex Italia recentes literae rumores habent de Hispaniae regis illuc adventu mense Octobri, sed ne ibi quidem satis creditos.

    Valentiam obsidendi spem video labascere. Ita illi oppido a milite rebusque aliis provisum est.

    Bromsaeus20 hic nondum comparet. Est inter domesticos meos quidam illi consanguinitate junctus. Ita non latebit me, ubi venerit statimque accipiet et ad se missas et alteras ad legatum Batavicum21 literas.

    228

    Me noli credere quenquam tibi esse amiciorem aut qui tibi tuisque magis ex animo omnia optet prospera.

    Illustrissimae Dominationi Tuae perpetuo
    cultu observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10/20 Septemb. A.o 1635.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foed. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Amstelodami 29 7bris / 9 Octob.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 338a Ep. 20. Gedrukt Epist., p. 182.
    2 - Frederik Hendrik.
    3 - Wilhelm, landgraaf van Hessen-Kassel.
    4 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    5 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van Ferdinand II.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    8 - De uitgave der Epistolae heeft de lezing: quingenti; vgl. no. 2281 aan Lars Grubbe, waar ook het getal ‘quingenti’ wordt genoemd.
    9 - Henri, hertog van Rohan.
    10 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    11 - Philips IV.
    12 - Manuel de Guzmán, graaf van Monterey; hij was van 1631 tot 1637 onderkoning van Napels.
    13 - John Scudamore.
    14 - De Richelieu.
    15 - Het bestand tussen Zweden en Wladislas VII (IV) van Polen was op 12 september 1635 te Stuhmsdorf gesloten voor de duur van 26 jaar.
    16 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna; zie voor de bedoelde stukken Oxenst. Skrifter 1. afd. XIII, nos. 92, 168, 176, 187, 188, 204, 209, 273, 283, 288, 293, vooral nos. 168 en 204.
    17 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    18 - Luitenant-admiraal Filips van Dorp.
    19 - Karl Ludwig, zoon van de in 1632 overleden keurvorst van de Palts, Frederik V, de Winterkoning; vgl. V no. 1980, p. 318 n. 11.
    20 - Theodorus Brömse uit Lübeck. In 1632 werd hij als student ingeschreven in het register van de Duitse natie te Orléans.
    21 - Wellicht Johan van Euskercke, gezantschapssecretaris van de Republiek te Parijs; hij heeft na de dood van ordinarius ambassadeur Gideon van den Boetzelaer (1634) lange tijd de ambassade waargenomen. Mogelijk ook wordt gedoeld op de nog steeds op zijn terugroeping wachtende extra-ordinarius gezant Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw.