Illustrissime Domine,
Literis mittendis diem idoneum transmittere nolui, quia classis Hispanicae exscensus in duas insulas Provinciali orae apud Canes oppidum praeiacentes,
243
Margaritam et Honorati, quae Lerina olim, satis digna res videbatur, quae nuntiari deberet. Dicuntur ibi se munire Hispani nudis antehac locis soloque mari defensis. Nihil magni mali hinc video. Imo et boni aliquid excitata Gallorum, quo magis sibi caveant, diligentia.Italicae res frigent nec magna agendi nunc tempus est aquis ibi per hos menses exundantibus.
De Valetta2 et duce Bernhardo3 habemus nihil. Nec satis scimus, ubi agat landgravius4.
Rex5 Barri est bono cum exercitu, peditis ad XII, equitis ad V millia, partim veteris partim novi dilectus.
Dux Lotharingus6 adhuc ad Rembirvilleriam castra habet auctus novis copiarum accessionibus et faciliore ipsi e comitatu Burgundiae commeatu quam Gallis e Gallia, media itinera insidentibus latrocinio agrestibus, quorum in ducem suum magna eius plebis non minus quam oppidanae ac nobilitatis studia.
Bressardus7, tribunus, qui ducem Wilhelmum Vinariensem8 nostras res deserentem meliori iure deseruit, a rege stipendia accipiet, si qua potest, ad Valettam perrupturus.
Alia, quae sine auctore rumoribus differuntur, non addo potius ducens tempore uti magistro. Castilionaeus9 parat se itineri in Picardiam cum XII peditum, II equitum, ut ajunt, millibus. Facile ad exactum numerum defuturum est aliquid et optima rebus agendis tempora abiere.
Deus te, Illustrissime Domine, cum nobilissima familia sospitet.
Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXVIII Septembris MDCXXXV nov. calendarii.
Adres: A Monsieur Monsieur Camerarius, Ambassadeur pour la Reine et Couronne de Suède. A La Haie.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635 2/12 Octob.