Sicut minora perferri ad aures Sacratissimae Majestatis Tuae tanto fastigio indignum arbitror, ita siquid ad res communes momentum non leve habens inciderit, eo fraudandam non existimo.
Quale nunc est, quod reversum in cisrhenanas partes Galassium2 Valettae3 exercitus cum socialibus insecutus copiis inter Rhenum ac Mosellam agmen ejus
244
postremum, quatuor et amplius equitum millibus constans, cecidit ac disjecit machinasque cepit tredecim.Regis4 ipsius nunc in Lotharingiae finibus agentis crescunt copiae, ita ut jam pervenisse credantur ad XX millia peditum, VI equitum, praeter quos et Helvetii nonnulli exspectantur. Tantis copiis sperat rex, ubi S. Michaëlis monasterium ab hostibus immunitum ceperit vel armis vel fame facta, se necessitatem abeundi impositurum duci Carolo5. Neque inde tantum felices alios posthac nuntios speramus, sed et de Crequiaci6, Gallorum marescalli, Sabaudi7, Mantuani8, Parmensis9 conatibus in Hispano per Italiam possessa et Castilionaei10 in fines Belgicos.
Vitriacus11, qui provinciae Narbonensi praeest, operam dat, ut duabus maris adjacentis insulis Margaritae et Honorati, quae nuper occupatae sunt, hostem depellat turre, quae Canes dicitur in terra continente bene contra Hispanicae classis insultus defensa.
Aulae hujus proceres ex pace satis longi temporis Tuae Sacratissimae Majestatis cum Poloniae rege12 forte per Germaniam bellum exspectant, quae nunc, ut res sunt, unica est ad honestam et non infidam pacem via.
Deus, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, et olivas et laurus Majestati Tuae prosperas serat.
Tuae Augustissimae Majestati humillimus subditus
H. Grotius.