247
Nobilissime iuvenis,
Gaudio mihi fuit ex propinquo meo Ioanne Reigersbergio2 cognoscere valetudinem ac res tuas. Ego pro eo, quem vobis omnibus debeo amore, nihil exopto magis quam ut, quod maximum puto, ista aetate optimum eligas vivendi genus, ad quod iam nunc tibi quaerendi sunt commeatus. Et cum totum orbem tantis malis agitatum circumspicio, cum hanc, in qua vivimus, Galliam inque ea statum eorum, qui protestantes dicuntur, ad vitam cum tranquillitate ac commodis nec sine ornamentis transigendam viam non video tibi meliorem legum studio. Sed ut eo quis famam assequi possit - indignum enim te, viri tanti filium, in leguleiorum plebe censeri - improbo quodam labore opus est. Nam post Romanarum legum peritiam, quae ipsa latissime patet, morum Galliae totius ac partium edictorumque regiorum, rerum praeterea iudicatarum insignium paranda cognitio est. Deinde ut nunc conjunctum est iurisconsulti cum oratoris officio, priora ista virum magnum non facient, nisi eloquentia accedat, cuius et praecepta et exercitatio magnam diligentiam exigunt, praesertim cum, ut veteres nos docent, orbem quendam disciplinarum ea res in se complectatur. Haec cave putes me terrendi animo dicere. Sed sicuti viros fortes ipsa pericula excitant, ita generosum animum proposita rei expetitae magnitudine, difficultate simul eius non dissimulata stimulandum puto. Nihil mihi laetius accedet, quam si intelligam te spem meam de te conceptam non implesse tantum, sed et superasse; quam ad rem omnemque felicitatem tuam, si quid ego contribuere possem, - cuius certe praeter vota quid possim, non video - tum vero iustissimas usuras pendere me arbitrarer eius amicitiae, qua me pater tuus honestavit.
Vale, iuvenis nobilissime, et digna semper tuo genere cogita.
Tibi volens optime
H. Grotius.
Lutetiae, XXVIII Sept. nov. cal. MDCXXXV.