263
Frater optime,
Per occasionem mihi a collega Curio2, viro optimo tuique amantissimo, oblatam non potui non aliquid ad te litterarum dare, quanquam ita inopinato haec mihi obvenerit, ut vix scribendi tempus suppetat.
Filium ejus3, harum latorem, ut tibi commendem, opus non est; satis quippe ipse nomine et amicissimorum hominum memoria commendatum: cui siquid benefeceris, gratia ea gravida erit bonis.
Nunc ut litteris XIII Septembris4 ad me datis respondeam, hoc habe me cum patre5 jam diu scripsisse probare nos consilium tuum, quod te reformatae ecclesiae adjungere decreveris6; addo et alios, qui pacis amantes sunt, in eadem esse sententia. Addideram Utenbogardum7 paulo aliter animatum vereri, ne ea res hic a remonstrantibus in exemplum trahatur, si ministri publici privatos ad suam communionem pelliciant rejectis tantum modo verbi divini praeconibus, qui remonstrantum doctrinam profitentur; et judicare hanc rem in aliquod tempus proferri potuisse, ut interea constet, quid Galli iis consiliis, de quibus ad Rivetum8 scripsisse eos monuisti, profecerint. Hae litterae an per Brabantiam missae sunt ibique interciderint, an inter Caletum et Parisios interceptae sint, mihi non liquet.
Libros de bonis operibus9 tradam iis, quibus inscripti sunt10: ego sane hominem novo quodam more et pontificiis inusitato argumentum hoc tractasse video.
Nos omnes satis belle valemus serpente per varias hic domos contagione. Parentibus11 praeter senectutis mala nihil accessit.
Rogavit me nuper Losecatius noster12, ad te scriberem, siquam ille regi Galliarum13 inter eas, quae hic sunt copias, operam navare possit, paratum se esse et ad eam rem opem tuam requirere. Ea quam jam Sylvae ducis habet praefectura ei cum liberis honorifice alendo (sic) non sufficit. Siquid illi e Galliis vel Suecia additamenti accedere posset, id ei foret gratissimum. Si rex aliquem nostratium creare vellet commissarium habito et habendo delectui, vix aptiorem aliquem posset reperire; cogita, ecqua illi in parte possis benefacere.
264
Habet et filium14, ejus cujus Didericus15 tuus est aetatis, qui jam per biennium militiae nomen dedit omnesque boni militis functiones cum laude sub protribuno Tieriensi16 exercuit, nisi quod praeterita hyeme addiscendae linguae gratia Angliam vidit.
Is libenter etiam Galliam viseret. Siquid ad ejus quoque promotionem conferre posses, id et patri et sorori17 et mihi longe foret acceptissimum: unicus ille sorori est, quare in eo ornando operam ponere debemus, et est tam bona indole juvenis, ut vel hoc solum sufficere posse videatur.
Sed jam manum de tabula tollere cogor, cum iterum monear; desinam igitur, sed ita, ut prius me meamque18 tibi uxorique et familiae vestrae, vosque iterum omnes divinae protectioni commendem.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VI Octobris 1635.