Vir amplissime ac longe clarissime,
Haec tria simul raro exemplo spectare licet individuo nexu coniuncta, quae non temere in alio consociata videas, summam nempe eruditionem raramque doctrinam toti orbis scriptis tuis notissimam, amplissimam dignitatem merito tuo quaesitam atque partam, et singularem plane humanitatem, quae cum (si)ngula quemlibet alium summopere commendare valeant, ea simul copulata bonorum omnium in te studium, amorem, cum pari honore et tui admiratione in te excitant. Postremam istam tuam virtutem, quam ab amicis hactenus praedicari audiveram, iam eximiam erga me experior, quum amantissimis tuis litteris2 hominem obscurum plane tibique prorsus ignotum dignatus es compellare ac non modo splendido longe supra meritum testimonio ornare voluisti, verum etiam operam tuam indigno et immerenti ultro benigne offerre atque polliceri.
Huic tantae humanitati cum referre non valeam gratiam, unum mihi restat, ut, quantam animo capere possum, habeam maximam. Quin et tua illa benignitate fretus operam, quam tam amanter offers, accipere forte compellar. Nam quando tu, vir amplissime, et amici, quibus Critica mea3 visa est, authores mihi estis, ut ea in lucem edatur, neque hic - quod maxime vellem - ob typorum ad hoc necessariorum defectum et typographorum nostrorum rem nimis angustam excudi possit, unam video Leydam, ubi commode ab Elzeviriis4 cudi posse putem hoc meum scriptum, sed eos vix id suscepturos existimo nisi alicunde commendatum et authentico veluti testimonio adprobatum, quando nomen meum non est illis ita notum, ut eos ad id permovere debeat.
300
Itaque si forte ex amicorum, quos Lutetiae habeo, consilio Criticam meam eo amandem, tua in hanc rem per amicos, quos illic habes, utilissima mihi erit commendatio, quam si tum ego rogem, non negabis puto et veniam facile dabis huic meae temeritati, quam singularis tua in me humanitas excitavit.
Sed ne ultra gravis sim, finem hic faciam prius obtestatus me perpetuo futurum.
Amplitudinis tuae obsequentissimum ac
devinctissimum clientem
Lud. Cappellum.
Datum Salmurii, V Cal. Nov. MDCXXXV.
Onder aan de brief met andere hand: Inscriptio erat: Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur pour la Couronne de Suède vers sa M.té Chrestienne A Paris.