Frater optime,
Quod litteris V hujus mensis2 ad me datis non prius responderim, in causa fuit absentia senatoris Reigersbergii3, quem antequam scriberem consulendum putavi.
Pro iis, quae nuntias, gratias habeo: nunc nihil hic agitur, nisi quod de tractatu cum hoste percrebrescunt sermones, qui inde foventur, quod nondum redierunt Foederati. Sunt, qui dicant omnia defectu mandati sufficientis a parte hostium jam evanuisse; alii marescallos Gallos4 principi5 retulisse ajunt Mazarinum6 cum rege7 de conditionibus pacis egisse et jam locum conventui destinasse eamque ob rem principem evocasse Foederatos, ut quid ipsis super hac re animi sit, intelligant. Graphiarium Mussium8 Cranenburgi, qui locus neutrarum est partium, cum deputatis hostium egisse constat. Sed id jam ita explicatur, quasi de munitione Geneppae contra pacta priora sit conquestus, ac pro responso acceperit nostros priores fuisse in rumpendis pactis, qui in agro juris Germanici prope 's Gravewartam arcem, in qua telonium collegi solet, invaserimus et novum etiam propugnaculum ibi extruxerimus. Sed haec meo quidem judicio pascendis vulgi auribus inventa suppressis iis, quae publice nesciri interest.
Vidi his diebus commentarios tuos de jure belli et pacis in belgicum sermonem versos per quendam H.V. concionatorem, ut audio, et quidem Harlemi impressos9;
301
non fuit is admodum in vertendo felix, et quomodo posset in tali opere, nihilominus liber emptores repperit.Legi et nova Brabantica10, in quibus litterarum tuarum interceptarum fit mentio. Haec sive vera sive falsa sint, rogo in posterum, cum ad magnates scribis, occultis utaris litterarum notis, et quid de hac re credere debeamus, fac intelligam.
Diderico11 scripsi, ut ad nos veniat. Petrum12 quoque huc evocavi, ut cum senatore13, qui nuper, cum hic esset, aberat, sententiam ejus exploremus. De reliquis ad uxorem scribo.
Vale cum ea ipsa et liberis et a nobis omnibus salve.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIX Octobris 1635.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: rec. 1 de. 29 Oct. 1635. W. de Groot.