Nobilissime Domine,
Literas ad me tuas VII Septembris v. cal. et alteras2 datas XI/XXI Septembris simul accipio. Literas magni cancellarii3, quarum posteriores tuae mentionem faciunt, puto illas esse, quae pridie id est X Sept. v. cal. datae erant4, quas cum chartis nonnullis alio fasciculo accepi, jam sextus est dies.
Acta cum Saxone5 non nostrae tantum, sed et venturae aetati testimonio erunt nihil eorum omissum a magno cancellario, quae ad pacem veram fidamque poterant ducere. Dolendum valde, quod sociis causam suam segregantibus exercitus quoque nostri fides aut fortitudo labascit. Illa vero animi moderatio in magno cancellario plane admiranda, quia et contumeliis et vi lacessitus hostile tamen nihil agit in Saxonem, videlicet aut tempus opperiens, quo is ad se redeat, aut, si id non detur, ostensurus humano generi, invitum se in bellum hoc trudi.
Meas, quas XIV/XXIV Augusti scripseram, spero jam ad vos perlatas; cum mari commeent literae, multa improvisa interveniunt, per quae fit, ut saepe sero admodum, quo mittuntur, pertingant. Vestrarum literarum nullas puto intercidisse; etiam illae, quas navi incensae periisse suspicio fuerat, jam apud me sunt.
De negotio Galli adjutoris6 in cohorte praetoria, justa est magni D. cancellarii excusatio. Ego tamen multis amicis rogantibus tralatitium commendationis officium non putavi negandum.
324
Eliae Deodati7 causam tibi cordi esse gaudeo, et sane meretur tum rei aequitas tum viri virtus; oro, si quid promoveri potest, ne te laboris distaedeat.
Pacta indutiarum cum Polono8 habemus heic edita et confectis ex voto rebus rediturus huc putatur Davausius9. Cum ex usu rerum praesentium existimarem de his, quae heic et alibi aguntur, magnum D. cancellarium quam primum et quam certissima via edoceri, filium meum10 misi, quem amicitiae tuae fisus tuae fidei tutelaeque commendo. Si quis ejus usus esse potest - scio per aetatem et nondum tinctum rebus animum haud magnum esse posse -, erit gratum aliqua illum tirocinia ponere; si nulla materia est, in qua se exercere possit, redeat ad nos. Illud quoque rogo, ut, quod ei mandavi de duobus trimestribus mihi debitis et de pecunia in itinera erogata, cordi tibi sit. Quae diligentius urgere cogor, ideo quod in supellectilem legationi convenientem mihi, qui praenumeratum nihil accepi, magna facienda fuit erogatio. Praeterea cum solis dictis magni cancellarii contentus hoc oneris susceperim, velim adversus mortalitatis casus aliquid me certi habere, ut, si res ita cadat, exigere possim quod debebitur. Postremo, ut in posterum animo tranquilliore et pro existimatione regni honorem hunc tueri possim, ut sciam, quo in loco et a quibus posthac accipere trimestria debeam. Nam mihi post tot impendia non est praesentis pecuniae copia ad erogationes faciendas. Haec rogo tibi cordi esse patiaris.
Vale, vir nobilissime.
T.N. Studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, VII Novemb. cal. novi MDCXXXV.
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
In dorso met andere hand: Praesent. Stralsundii, die 9 decembris 1635.