eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2349. 1635 november 23. Van F. Spanheim1.

    Mitti ad te, vir nobilissime et amplissime, dissertationem Historicam super Reformatione Genevensi2. Si ab argumento tibi commendari possit, est quod nobis gratuler, mihi etiam privatim, si summam observantiam probes, qua te et omnia tua veneror.

    Caetera luxuriosa nimis et infra laudem esse et scio et ingenue fateor. Proinde non possum non judicii tui accuratissimi severitatem deprecari.

    Munus amplissimum, quod tanta cum dignitate sustines, ex animo tibi gratulor, qui eximias tuas virtutes orbi notas semper suspexi. Bene de rebus illis nobis sperandum, quae tua prudentia reguntur. Utinam tantum munus ubique sacrum foret et in virtutem incideret!

    Pluribus intercedere nolo curis tuis publicis, et hoc unum a te observanter peto, ut affectum meum probes, qui in te colendo sibi satisfacere nequit.

    Ampl. T. devotissimus
    Frider. Spanhemius.

    Scripsi Genevae, Id. Nov. MDCXXXV.

    Notes



    1 - Gedrukt Ep. eccl., p. 790. Friedrich Spanheim Sr. (1600-1649), sedert 1631 professor in de theologie te Genève, was een geleerd en bezield voorvechter van de orthodoxe leer van Calvijn. Hij is in 1642 hoogleraar in Leiden geworden.
    2 - Geneva restituta, seu Admiranda reformationis Genevensis Historia, oratione saeculari explicata; [Genevae,] 1635.