Nobilissime Domine,
Gratissimum mihi fuit e literis XIII/XXIII Octobris tum valetudinem tuam tum res Rhaeticas cognoscere.
Germaniae federati et Galliam et Suediam, ipsorum in gratiam huic bello implicata regna deserunt. Magnus interim cancellarius2 ab omnibus sociis prope nudatus relicto Magdenburgo tuendae ingenti praesidio, ipse cum equitatu in Pomeraniam abiit, quae ab hoste impetebatur; ubi vires auxerit ex eo exercitu, quem Lagardius3 in Prussiam, dum incertae res nostrae cum Polono4 erant, adduxerat magno, ut solet, animo belli fortunam in veteres novosque hostes tentaturus.
Galliae autem rex5 et animo vegetus et corpore duci Bernhardo6 ad sustentanda equitum sex, peditum duodecim millia dare promittit annuos milliones quatuor, praesentis pecuniae misit ei quadringenta florenorum millia. In futurum annum magna parantur molimina, qui utinam rebus protestantium prosperior sit quam hic fuit, tot cladibus ac defectionibus nobilis, excepta7 una Rhaetia vestra, quae nobis iam diu8 optimos nuntios mittit.
Quid Aeniponte, quid in Helvetiis conventibus futurum sit, avidi exspectamus. Non omisi magno D. cancellario testari constantiam tuam in res Suedicas atque amicorum eius regni fidem, in qua ut perstes, quanquam rogandus non es, tamen, ut quod meum est faciam, obnixe rogo tibique et amicis omnia precor secunda.
Tuae Nobilitati toto animo addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, X/XX Novembris MDCXXXV.