eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2366. 1635 november 25. Aan N.C. Fabry de Peiresc1.

    Mitto, vir nobilissime, nonnulla e Porphyrii2 libris allata a christianae fidei defensoribus, unde cognitu facile, quam multa in eundem usum derivari possint e libris ejus, si totos haberemus; illos praesertim, quos contra christianos cum scriberet, plurima ipse in se et suos arma porrexit. Veneno, quod inesse iis libris potest, satis parata remedia ex tot christianorum veterum apologeticis scriptis, illis praecipue, quae contra Celsum Origenes3, contra Iulianum Cyrillus4 commentati sunt.

    Quare ad egregium publicum pertinere arbitror, ut illi libri sint in manu eorum, qui uti et velint et possint.

    25 Nov. 1635.

    Notes



    1 - Copie Aix-en-Prov., Bibl. de Méjanes, ms. 205-1023. Beantw. d. no. 2440. Gedrukt Epist., p. 197; Ep. ad. Gallos, p. 385.
    2 - Over Porphyrius zie III, p. 230 n. 8.
    3 - Betreffende Origenes en zijn Κατὰ Κέλσου zie III, p. 444 n. 7.
    4 - Betreffende Cyrillus van Alexandrië en zijn Adversus libros athei Juliani 30 libri zie III, p. 444 n. 8.