Illustrissime Domine,
Nullas me iampridem accipere litteras ab Oceano magis est cur doleam quam quod mirer. Est enim commune id omnibus malum ventis, ut putamus, viam claudentibus.
Mihi quod scribam nihil eximium est: adeo frigent omnia, et ad Rhenum ac cisrhenana resides se mutuo aspectant adversi exercitus; nisi quod ab hostium parte captas Elsatiae Tabernas nunc demum audimus, eo tristiores, quod si id illis impune licuit, quid ni idem in vicina oppida liceat, nihil apparet.
Bene quod Incolismensem2 cum Lafortio3 discordem rex4 huc vocavit. Bene quod duci Bernhardo Vinariensi5 IV promittit florenorum milliones annuos, dum inde alat peditum XII, sex equitum millia, quanto minus est habiturus militum, tanto et minus accepturus pecuniae. Verum haec quidem spes, ut futura omnia, incerta est: illud certum, quod eidem duci praesentis pecuniae missa sunt quadringenta millia florenorum.
Ex Italia prospera pensantur contrariis. Discessum ab obsidione Valentiae Sabaudo6 et Crequiaco7 per libellos culpam altero in alterum reiectantibus. At dux Rohanius8, qui solus victoriis suis huius anni diurna implevit9, cum 14/24 Octobris Luvinum inter et Bormium Valle, quae Frela dicitur, immuniissent se Hispani ac Caesariani10, mille et centenos aliquot die 21/31 eorum pedites cecidit, equitem disiecit eodemque tempore ingruentem in Sondrium aliam hostium pro-
367
cellam victoriae illius fama suique terrore repulit. Inde Rhaetis et protestantibus Helvetiis crescunt animi.Picardia vicinaeque regiones Galliae ita a Croatis infestae sunt, ut deserantur itinera, fument villae.
In Honorati insula validum castellum struit Hispanus, ut maris usum Gallis turbet.
Deus, Illustrissime Domine, te tuosque servet, morbosque ac cetera mala a vobis arceat.
Illustrissimae Dominationi Tuae
addictissimus observantissimusque
H. Grotius.
Lutetiae, 19/29 Nov. MDCXXXV.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635 4/14 Xbris.