Excellentissime Domine,
Quanquam literis intra statos scribendi dies per Sadlerum2 datis breviter explicui3 quis esset rerum status, haec tamen per tabellarium addere muneris mei duxi.
Sola, quae nobis bonos nuntios pariat, est Vallis Telina. Literae e Rhaetia tum Marini4, tum Sprecheri5 scriptae 5 Novembris utraeque, ex novo calendario, nuntiant Caesarianos6 instigatu Hispanorum, qui sub idem tempus per Sondrium sperabant se posse irrumpere, venisse inter Bormium et Levinum, ubi vallis est Frela nomine, ibique se immunisse. Sed eo cognito ducem Rohanium7, priusquam coïrent hostes, in eos irruisse septimoque, postquam eo venerant illi, die - is ex novo calendario Octobrem finiebat - magnam in eos stragem edidisse, ita ut peditum ceciderint aliquot supra mille, equitatus fuga se servaverit. Uterque eorum, qui haec ad me scripsere, se Tuae Sublimitati, quantum possunt, commendant. Marinus ad eam et suas mittit. Addit in illis ad me Sprecherus non desituros Rhaetos urgere regem8 advocata etiam corporis Helvetici commendatione, ut sibi, veteribus dominis, reddatur Vallis Telina.
368
Cis Rhenum manent adversi inter se exercitus, multum imminuti utrique; Caesarianus, quod victus pro militum copia non satis adsit, Gallicus, quod ii militari ac difficili victu contenti esse nequeant. Incolismensem9 huc revocatum intelligo sero nimis; quae Lafortio10 parent copiae super quator millia non habere. At cardinalis Riceliacus, ut ex legatis aliis didici, hoc anno bellum a rege coeptum ait, in annum sequentem gerendum animosius, multoque magis anno tertio, quarto autem immenso amplius. Haec illi dicere quam aliis credere est promptius.
Benfeldii intelligo esse quae sunt opus. Tabernae, Hagenoviae, Colmario, Slestado non sine causa timetur. Etiam ad Mosellam Confluentibus audio victus penuriam fieri. Tum hinc Caletum tum Diepa eodem versus itinera capientes ab excursoribus quotidie capiuntur, mira praesidum negligentia.
Interim et in cardinalem11 a Bruxella libri veniunt virulenti, ut nimirum odium ei concitetur non ex publicis tantum negotiis, sed et ex vita privata. Inter alia dicitur cardinalis sibi non tantum Trevirensem et Spirensem episcopatum, sed et regnum Austrasiae ex Lotharingi12 ac Palatini13 spoliis spopondisse. Quod verum esse non negat Arnaldius14, Philipsburgi malus custos, qui et ejus rei penes se ait fuisse documenta, quae eo, quo ipse, tempore in hostium venerunt potestatem. Haec an ad otii cupiditatem an ad vindictam incitatura sint cardinalis animum neque metus neque irae expertem, in dubio relinquo.
Pacis negotium urget pontifex15 impellente, ut creditur, Imperatore16.
Hispanus17 more suo cunctatur. Literae recentes a Madritio nuntiant custodiri adhuc Gallicum secretarium18. Anglicum19 autem multum satagere, ut Palatinae domui non quidem electoratus - nisi forte Bavari20 familia deficiente -nec quae Palatinatus tenet Bavarus, sed aut Palatinatus reliqua aut pro iis aliquod in Germania aut Belgicis locis territorium ducale detur. Addunt legatum ab Hispania in Angliam destinari Benavidesium21. Ad pacis negotium ituri ab aliis alii putantur, ut Ognatus22, Mirabelius23, Melo24, qui nunc Helvetios in amicitiam pertrahere nititur duoque nova militum millia ibi conducit, quibus Helvetii volunt legibus, ut ductores ipsi eligant, ut condicto tempore ac loco pecuniae solvantur.
Italia Gallos multum accusat, quod non irruerint in Mediolanensem agrum, priusquam eo auxilia adventarent; quod ad Valentiam tam supine rem gesserint.
369
De regis Hispaniae in Italiam itinere plane refrixit fama; nec mirum, cum et ea, quae obtendebantur, pericula multum remiserint. In Honorati insula validum castellum fecit Fernandinus25. Ex Hispaniae partibus, Catalania praesertim, lectus miles it Barcinonem; legio Majoricensis Perpinianum. In eorum stipendia pecuniam expediunt Genuae mercatores ex, qua CCCm ducatorum accepit Melo ad legationis suae usum. Naves a Lusitania et Gadibus ad transportandum militem an ad orae maritimae tutelam, bono numero Barcinonem missae.
Mitto rumusculos, qui de Suedicis Polonicisque conatibus26 hic jactantur. Vera nocendi hoc justior nobis cupido est, quod per sesquimestre tempus omnes a Batavis aut per Batavos literas aut venti aut alia adversa intercluserunt.
In tanta caligine, quid habemus, quod agamus aliud, nisi Deum precemur, prospera ut largiatur publico, imprimis vero, Excellentissime Domine, Sublimitati Tuae rebusque ejus.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 19/29 Novembris 1635.
Tabernas jam hosti deditas intelligimus.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.