Illustris ac generose Domine,
Scripsi ad Illustrissimam Dominationem Tuam aliquoties obligatus tum patris2 in me beneficiis maximis tum tua singulari in me benevolentia, cui vicem haud aliter quam grato animo faustisque tum de conjugio3 tum de legatione ominibus reddere potui. Legationis percepisti fructum christianis merito gratissimum: pacem satis longam et forte convento longius ituram. Matrimonii ut itidem percipias fructus dulcissimos, sobolem Oxensternium nomen in multa secula transmissurum, faxit eius sanctissimi federis institutor Deus. Spero iam excellentissimum D. parentem teque tali parente dignissimum filium patrio coelo redditos, ut ibi sementem iaciatis consiliorum, unde suo tempore praeclarissimarum actionum messis exsurgat.
Id rogo Illustrissima Tua Dominatio pro certo habeat, nullos esse homines in orbe terrarum, qui se excellentissimo patri tuo omnique Domui majoribus nodis devinctos mancipatosque sentiant quam ego meique omnes. Meum erit primum operam dare, ne plane impar honori mihi mandato videar, deinde ne qua in parte gratae mentis officium deseram, atque in id meos instituere.
Deum rogo quaesoque, illustrissime ac generosissime domine, ut excellentissimis parentibus tuis tuique sanguinis omnibus largiatur quaecunque a piis optari ius fasque est. Annus, qui adventat, felix vobis ineat, felix exeat aliosque multos ductet similes.
Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus perpetuo
H. Grotius.
Lutetiae, X/XX Dec. MDCXXXV.