eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2455. 1636 januari 29. Aan F. Sprecher1.

    Nobilissime Domine,

    Comitate legati Veneti2 literas tuas ipso anni exitu scriptas recepi, neque

    497

    omisi nunc, ut nec antehac tua in rem studia M. cancellario3 et D. Schmalchio4 praedicare. Gaudeo te remittente morborum fluentium saevitia tuis penatibus redditum, quod ut tibi et hoc, quem auspicavimus, anno et caeteris deinceps felix fortunatumque sit precor.

    Quae de pace metuis quaeque de rebus Italicis ais judicari, video et cum aliorum congruere judicio. Dum quisque faciamus quod officii exigit ratio, Deo eventus permittendi sunt.

    Suedi nostri jam quintum poenas sumpserunt de Saxone5 7/17 Decembris caesis ad Kiritzium septem equitum alis, quas nunc regimenta dicimus, fugatis, qui evaserant Havelbergam usque. Multi ductorum capti, signa militaria multa, sarcinae omnes. Non desinit interim Adolphus Meklenburgicus6 de constituenda pace aequiores quam antehac conditiones ferre.

    Magnus cancellarius a regno Suediae factus per Germaniam belli pacisque arbiter mutavit consilium mare transeundi mansitque Stralsundiae, ut et militi adderet animos et quae ad pacem pertinent propius dijudicaret justas et de Gallis et de Batavis querendi causas habens, quod promissa ope frustretur. Neque tamen ob id omittet boni publici rationem.

    Expeditio a Gallis suscepta liberandam ad Colmariam quem exitum habuerit, nuntios exspectamus. Dux Bernhardus7 vi hostium a transmosellanis locis repulsus incolumis ad Spinale agit.

    Hic valet mercatus novarum dignitatum. Ea via planior quaerendam ad pecuniam in annum, qui nunc iniit, faciendo bello.

    In Batavis multus de induciis sermo, sed ita illigati sunt Gallico foedere8, ut sua res salva fide a Gallicis segregare nequeant.

    Angliae legatus9 laborat, ut principi Palatino10, qui Londini nunc est, a Galliae legatis11 detur nomen electoris.

    Nostri memor ut vivas, rogo.

    Tuae Nobilitati addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 19/29 Ianuarii 1636.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 212. Betreffende Fortunatus Sprecher zie IV, p. 138 n. 9.
    2 - Alvise Contarini di Nicolo.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Oxenstierna.
    5 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    6 - Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg-Schwerin.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Het verdrag van 8 februari 1635.
    9 - Burggraaf John Scudamore.
    10 - Karl Ludwig, oudste zoon van de in 1632 overleden Winterkoning, Frederik V van de Palts.
    11 - Jacques d'Angennes, markies van Poigny, en Henri de Saint-Nectaire, markies van La Ferté-Nabert.